Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1997 - fasciculum 121
Quo modo vulnerati tempore Belli inter Civitates Gesti Americani curati sint

.

Cum mihi collegas meos Rumorem Varium divulgantes et curantes antiquitatem diligere et ea de causa de Hippocrata aliisve medicis Graecis Romanisque sub titulo 'De arte medica' acurate et distincte disserturos esse persuasum sit, equidem id tractabo, quod mihi cordi est: Vobis, cari legentes, de arte medica, qualis in usu erat tempore Belli inter Civitates Gesti Americani (1861-1865), referam.
Homo creatura magna indole praedita est. Miramur, quod per saecula tot et tanta invenit. Sed - pro dolor! - illud proverbium non mentiri videtur, quod dicit: "Bellum pater omnium rerum est." Profecto multae res potius ad bellum gerendum quam ad pacem et ad hominum progressum ineundum spectantes inventae sunt. Quis ignoret bombas hydrogenicas iam exstare, sed hydrogenium nondum ad energiam pacificam gignendam posse adhiberi?
Similiter res se saeculo XIXo in America habebant, cum bellum ingens inter civitates septentrionales et meridianas saeviret. Arma nova gregatim inveniebantur et adhibebantur, velut naves cataphractae, naves submarinae, folles conflati, canones supergraves etc. Talibus instrumentis infernalibus, ut ita dicam, numerus militum occisorum et laesorum in immensum amplificabatur. Toto Bello inter Civitates Gesto Americano sescenties milia militum fere necati sunt, plures enim Americani quam Bello Mundano utroque!
Multi, immo plurimi eorum bellum vivi superavissent, si ars medica similiter esset progressa ac ars bellica. Nam pars necatorum maior non telis adversariorum est necata, sed vulneribus male curatis et morbis epidemicis.
Praescripta hygienica in campis non exstabant: Tentoria saepe iuxta paludem vel in vallibus collocabantur. Milites ex aqua polluta bibebant, nam eadem aqua et ad lavandum et ad bibendum et ad excrementa dissipanda usurpabatur. Latrinae modo paucae effodiebantur, praeterea multi milites latrinis non consueti illis non utebantur. Si castra militaria intrasses, ubique faecalia et cibos relictos vidisses. Ratti et muscae talibus condicionibus optime florebant et morbos cito divulgabant.
Milites raro lavabantur et raro vestimenta mutabant. Falso nutriebantur, quod vitamina tam necessaria cibis militibus distributis non satis continebantur. Exercitus meridianus peius se habebat quam septentrionalis, quod saepta navalia prohibebant, quominus res ad vitam necessariae importarentur.
Si milites oppidis maioribus appropinquaverant, etiam numerus eorum augmentabatur, qui morbis sexualibus vexabantur.
Miserrimi autem erant illi, qui proelio non necati, sed graviter vulnerati erant. Medici enim eos adiuvare vix poterant. In exercitu utroque pauci modo medici erant. Vulnerati haud raro per horas sive per dies complures humi iacebant, priusquam invenirentur et curarentur. Medicamina rara erant. Vulneratis saepissime crura vel bracchia laesa amputabantur. Qui amputatione vivus abierat, felix erat nominandus, quia medici sine anaesthesia laborabant. Vulneratis vischium (Whisky) infundebant, donec delirarent. Antisepsis ignorabatur: Medici manus raro lavabant, milites nuper amputati sordidis panniculis involvebantur neque raro in stabulis deponebantur. Vulnera tali modo non sanabantur, sed inflammatione, quin etiam rigore nervorum inficiebantur. Si quis visceribus vel capite vulneratus erat, medici plane imperiti sanandi erant. Infelices morti destituebantur.
Sic non mirandum est, quod milites magis medicos quam hostes timebant! Medici autem etiam numero vulneratorum abhorrebant. Quo modo decem milia vulneratorum uno die curare poterant? Arma multo rapacius saeviebant, quam ut medici laborare possent.
Martin Meier

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera