RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1997 - fasciculum 121
Molière poeta medicos ludibrio habet
. Septimo decimo p.Chr.n. saeculo poeta comicus, nomine Ioannes Baptista Poquelin, magnam famam nomine Molière consecutus est. Permultas comoedias scripsit, quae aetate nostra semper exhibentur. Molière, qui pulmonibus valde laborabat, haud paucos medicos consulebat. Nemo autem eum adiuvare poterat. Itaque medici inepti auctori saepe ludibrio erant. Eos pro ignorantia ulciscebatur. Medici voces inanes fundunt, commodis suis serviunt, homines aegrotos neglegunt. In comoedia illa titulata 'Vir aegrum simulans' (Francogallice: Le malade imaginaire), Molière ballationem scaenicam praebet. Pharmacopolae sex et viginti duo medici saltant et cantant. Auctor bene Latine Graeceque doctus medicos deridens lingua Latina ficta utitur. Ut exemplum afferam, audiamus praesidem scholae medicinae Lutetiae, qui laudes artis medicinorumque facere conatur: Savantissimi doctores, Medicinae professores, Qui hic assemblati estis, Et vos, altri messiores Sententiarum Facultatis Fideles executores Chirurgiani et apothicari, Atque tota compania aussi, Salus, honor et argentum, Atque bonum appetitum. Non possum, docti confreri, En moi satis admirari Qualis bona inventio Est medici professio, Quam bella chosa est et bene trovata, Medicina illa benedicta, Quae, suo nomine solo, Surprenanti miraculo, Depuis si longo tempore, Facit a gogo vivere Tant de gens omni genere. Per totam terram videmus Grandam vogam ubi sumus, Et quod grandes et petiti Sunt de nobis infatuti: Totus mundus, currens ad nostros remedios, nos regardat sicut deos, Et nostris ordonnanciis Principes et reges soumissos videtis… Molière frustra medicinam pulmonum a medicis petens quinquaginta unum annos natus morbo absumptus est. Barbara Maier |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |