Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1997 - fasciculum 121
De anaesthesia

.

Ante 150 annos gynaecologus Scoticus nomine James Young Simpson (1811-1870) primum dolores partus puerperae cuiusdam chloroformio levavit.
Die 11o mensis Novembris enim anno 1847o cochlear theanum medium chloroformii in linteolum infudit, quod ori et naribus puerperae imposuit. Quae tunc sine doloribus puellam peperit, cui nomen 'Anaesthesia' datum est.
Eo facto historiae medicinae memoria digno Simpson(i) ratio operationum medicarum sine doloribus initium cepit, et ille medicus quasi inventor anaesthesiae vel narcosis habetur. Sed non obliviscendi sunt nonnulli medici, qui antea iam his rebus studuerant et experimenta susceperant.
Dentista Americanus nomine Horatius (Horace) Wells exempli gratia in mercatu vim doloris levandi gasi narcotici (Lachgas) casu invenit, quo tum per iocum ad homines ad risum adducendos utebantur. Die 11o mensis Decembris anno 1844o Horatio Wells a colloga quodam illum gasum adhibente dens sapientiae aegrotus extractus est. Tum Wells ipse aegrotantes eodem modo curavit. Die 16o mensis Octobris primum operatio chirurgica anaesthesia adhibita facta est.
Tum celerrime res processit: Die 21o mensis Decembris anno 1846o Robertus Liston primum in Europa aetherisationem adhibuit. Die 21o mensis Ianuarii anno 1847o Academiae Francogallicae iam de ea re nuntiatum est; die 24o mensis Ianuarii prima aetherisatio in Germania facta est, tribus diebus post in Austria.
Medici universitatis Bernensis in Helvetia etiam inter primos fuerunt in anaesthesia inducenda: Die 23o mensis Ianuarii professor Hermann Demme, ordinarius chirurgiae Bernensis, Societati in rerum naturam inquirenti Bernensi (Berner Naturforschende Gesellschaft) de usu narcosis rettulit.
Sed James Young Simpson tandem contigit, ut vim narcoticam chloroformii invenit: Unum fere annum multa et varia chemicalia probaverat - inter ea etiam chloroformium. Aliquando vesperi cum amicis et familiaribus de ea re colloquebatur. Lagona chloroformium continens deprompta et aperta est: alius post alium vi illius odoris superatus de sella delapsus est. Postea, cum convivae se refecerant, alius post alium gasum spiritu hausit. Tum invicem acibus se punxerunt: Nullos dolores senserunt.
Denique anaesthesia domus regias quoque invasit. Die 7o mensis Aprilis anno 1853o medicus Anglicus chloroformium adhibens effecit, ut regina Victoria sine doloribus partum edidit.
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera