![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1997 - fasciculum 121
M. Valerii Martialis poetae epigrammata de medicis
. Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem inventus mane est mortuus Andragoras. Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris? In somnis medicum viderat Hermocraten. (VI, LIII) Oplomachus nunc es, fueras opthalmicus ante. Fecisti medicus, quod facis oplomachus. (VIII, LXXIV) Uxorem, Charideme, tuam scis ipse sinisque a medico futui: vis sine febre mori. (VI, XXXI) Santonica medicata dedit mihi pocula virga: Os hominis! Mulsum me rogat Hippocrates. Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti, χαλκεα donanti χρυσεα qui dederas. Dulce aliquis munus pro munere poscit amaro? Accipiat, sed si potat in elleboro. (IX, XCIV) Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro: Deprensus dixit: "Stulte, quid ergo bibis?" (IX, XCVI) Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est, quam quod febre perit: fecit et illa nefas. Saeva nocens febris saltem quartana fuisset! Servari medico debuit illo suo. (X, LXXVII) |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |