Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1997 - fasciculum 121
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Maximas vobis gratias ago omnibus, qui symbolas sive ad argumentum nostrum pertinentes sive de aliis rebus compositas nobis misistis! Ergo hoc libello et de arte medicina et de aliis variis rebus legere poteritis. Praeterea illud carmen pulcherrimum Horatii poetae, quod nonnullis vestrum iam notum esse puto, tempori autem hiberno aptissimum mihi videtur (I, IX), propono:

Vides ut alta stet nive candidum
Soracte nec iam sustineant onus
silvae laborantes geluque
flumina constiterint acuto?

dissolve frigus ligna super foco
large reponens atque benignius
deprome quadrimum Sabina,
o Thaliarche, merum diota.

permitte divis cetera, qui simul
stravere ventos aequore fervido
deproeliantis, nec cupressi
nec veteres agitantur orni.

quid sit futurum cras, fuge quaerere, et
quem Fors dierum cumque dabit, lucro
adpone nec dulcis amores
sperne puer neque tu choreas,

donec virenti canities abest
morosa. nunc et campus et areae
lenesque sub noctem susurri
conposita repetantur hora,

nunc et latentis proditor intumo
gratus puellae risus ab angulo
pignusque dereptum lacertis
aut digito male pertinaci.

Comitentur vos versus Horatii poetae per annum novum, qui sit vobis felix, faustus, fortunatus!

Valete!

Daniel Weissmann!

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera