![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1997 - fasciculum 117
De bestiarum pestilentia
. Omnibus temporibus pestilentia bestiarum ab hominibus metuebatur, semper metuitur. Fontes antiquissimae, quibus morbi graves bestiarum referuntur, in Biblia apparent. Ibi Iehova Aegyptiis, qui populum Iudaicum in servitute tenent, vexationes decem infligit, quarum non¬nullae ad bestias attinent. Vexatio quinta libro Moysis secundo indicta hoc modo describitur: "Ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis." (2, IX, V, 3). Vexatio sexta ad homines et equos pertinet: "Erunt enim in hominibus et iumentis ulcera vesicaeque turgentes factaque sunt ulcera vesica¬rum turgentium in hominibus et iumentis." (2, IX, V, 9). Ovidius poeta pestilentiam queritur, quae insulam Aeginam depopu¬labatur. Primo canes, aves, boves feraeque morbo afficiebantur, tum pecus totum agricolaeque et urbani (Met. VII, v. 536 ff.). Saepe autem de morbis agitur, quibus et homines et bestiae aequaliter affliguntur. Silius Italicus poeta pestem quandam memorat, qua anno a.Chr.n. ducentesimo duodecimo exercitus Romani Poenique inter se pugnantes in Sicilia exstinguebantur. Bestiae primo, tum homines morte afflicti sunt. Signa pestis eius morbo sanguinis venenati similia sunt: Lingua aret, corpus frigore tremulo quatitur, tussis aspera pulmones vexat, sanies cruore immixta exspuitur, membra pereduntur. Mors sequitur. Neque dei neque homines arcere possunt. Lucretius Carus quendam 'ignem sacrum' describit. Morbus is quoque apud Vergilium apparet. Lucretius hoc dicit: "Existit sacer ignis, et urit corpore serpens quamcumque arripuit partem, repitque per artus .. Et simul ulceribus quasi inustis omne rubere corpus, ut est, per membra sacer dum diditur ignis" (De rerum natura VI, v. 660 et v. 1166) Sunt autem alii morbi, qui nullo modo cum morbis aetatis nostrae congruuntur, velut quaedam caprarum pestilentia a Columella descripta. Primis p.Chr.n. saeculis pestilentia ab Ovidio poeta relata semper saeviebat. Anno centesimo tricesimo Italiam invasit et ingentem copiam hominum bestiarumque morte affecit. Constat pestilentiam boum demum saeculo quarto exeunte notam fuisse. Ex oriente proveniens morbus iste Belgas, Pannonios, Illyrios, tum Romanos vexavit. Saeculo quinto iterum in Europa apparuit. Barbara Maier |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |