Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1995 - fasciculum 111
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Nuper narrationem inveni, quae optime ad sollemnia natalicia apta mihi videtur.
Anno 1897 moderatores actorum diurnorum "Sun" Novi Eboraci (New York) epistulam acceperunt. Parva puella nomine Virginia scripsit: "Care domine moderator, octo annos nata sum. Nonnulli amicorum meorum dicunt Patrem Natalem (1) non esse. Pater meus dixit id verum esse, si in actis diurnis "Sun" scriptum est. Dic mihi, quaeso, verum: Estne Pater Natalis?"
Responsum moderatoris nomine Francis P. Church relatio primaria in pagina prima actorum diurnorum divulgatum hominibus maxime placuisse videtur. Ex eo tempore quotannis illa relatio ante sollemnia natalicia divulgabatur titulo "Certe Pater Natalis est, Virginia!" Ecce versio Latina, quam vobis gaudium allaturam spero:
"Amici parvi tui non recte dicunt. Dubiis nostrae aetatis suspiciosae capti sunt. Nihil credunt nisi id, quod vident. Ea, quae suis mentibus parvis comprehendere non possunt, non esse existimant. Quaeque mens humana parva est, Virginia. Nihil interest, utrum mens hominis adulti an puellae vel pueri sit.
In nostro universo homo est velut insectum, velut formica ratione sua, si cum mundo infinito, qui eum circumdat, comparatur, si cum eo animo, qui totam veritatem et omnem scientiam complecti potest, comparatur.
Certe Pater Natalis est, Virginia! Sic certum est eum esse, ut amorem et magnanimitatem et fidem esse constat. Quas copiosas esse et tibi vitam summa pulchritudine et gaudio afferre scis. Quam tristis mundus esset, si Pater Natalis non esset. Tam tristis esset, ut si puellae velut Virginia non essent. Neque puellarum puerorumque fides neque sensus poetici et romantici neque haec omnia essent, quae partes eius vitae sunt praeter ea, quae sensibus comprehendi et cerni possunt. Lux aeterna, qua puellae puerique mundum illustrant, exstincta esset.
Nisi Patrem Natalem credis, pariter fabulas non credere possis. Adducere patrem tuum possis, ut viros conducat, qui nocte sancta omnes caminos custodiant, ut Patrem Natalem capiant. Sed etiamsi nullus illorum virorum Patrem Natalem descendentem videret, quid eo demonstraretur? Nullus homo Patrem Natalem videt, sed ex eo concludi non potest eum non esse. Res verae in hac vita tales sunt, quas neque puellae puerique neque adulti videre possint. An umquam nymphas divinas in prato saltantes vidisti? Scilicet eas non vidisti, sed ex eo concludi non potest illas non esse. Nullus homo omnia miracula excogitare et imaginari potest, quae neque visa neque visibilia sunt in mundo.
Crepitaculum effringere et inspicere potes, quo strepitus efficiatur, sed velum est, quod mundum non visibilem velat, quod etiam homo validissimus divellere non possit, quod ne omnes validissimi quidem viri, qui umquam vixerunt, una divellere possint. Tantum fides, phantasia, sensus poetici et romantici, amor illud velum attollere atque incredibilem pulchritudinem et magnificentiam, quae post velum est, aspicere possunt. Suntne omnia illa vera? O Virginia, nihil in toto mundo est, quod venus et constantius est.
Pater Natalis vivit — deo sit gratia — et semper vivet. Mille annis post etiam aderit, ut animis puellarum puerorumque gaudium afferat. Certe Pater Natalis est, Virginia!"

Praeterea in hoc libello symbolas nonnullas de argumento, quod libello 111 huius anni proposueramus, "De circumiectorum tutela vel de natura ab hominibus maxime in periculum adducta" invenietis.
Etiam hoc argumentum placuisse videtur. Genovefa Immé iterum nobis scripsit:
"… Pulchrum argumentum, mea sententia, selegisti, de quo scriberemus: Nam multa sunt de plantis et de bestiis tuendis dicenda, et aetate nostra multum de hoc argumento disputatur, quia homines tandem animadvertunt se adhuc res naturae saepe delevisse et multa bestiarum et arborum genera, quae olim fuerunt, e terris nostris disparuisse."

Maximas gratias omnibus, qui symbolas nobis miserunt, agimus! Vos omnes, caros et caras legentes, rogamus, ut anno sequente quoque nobis scribatis, quia semper symbolis egemus! Omnia nobis grata esse iam scitis. Nolite cunctari, quaeso, scripta de quibuscumque rebus composita nobis mittere! Id necesse est, ut Rumor Varius permaneat et florere pergat!
Sit vobis annus novus faustus, felix fortunatusque!
Valete!
Daniel Weissmann

(1) Pater Natalis: Weihnachtsmann/Père Noël/Babbo Natale/ Papá Noël/Father Christmas

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera