Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1995 - fasciculum 110
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Nuper in taberna libraria circumspiciens inter alios libros libellum inveni fabulas omnium fere nationum continentem. Quorum duo vobis narrare velim, quae de natura, bestiis hominibusque agunt et propterea ad argumentum nostrum, quod in fasciculo priore Rumoris Varii proposuimus, aptissimae mihi videntur.


Alterae fabulae originis Brasiliensis est titulus: "De alligatore et mulieribus pugnacibus".
Mulieres vici alicuius certo tempore ad lacum ire solebant, ubi alligator magnus vivebat. Ibi casas sibi construxerant, in quibus vasa coquinaria et ollas deposuerant. Cum eo ibant, ornamenta pennarum et pulchra cingula secum ferebant, praeterea muscum ad corpora perungenda.
Una ex mulieribus armata est omnibus his ornamentis, et cutis eius musco oblita est. Quae ad ripam sedebat, dum ceterae in silva bacas et poma colligunt. Aliae piscabantur vel cibos parabant.
Ubi ceterae abierunt, mulier festive ornata clamavit: "Alligator, veni, pisces apporta!" Alligator respondit: "Venio." Tum prodiit piscium fascem ferens. Deinde caput in femore mulieris posuit, et illa parasitos investigans ab eo legit, et alligator obdormivit.
Ceterae mulieres interea cenam paraverunt et die festo finito domum reverterunt viris cutes pomorum bacarumque tantum apportantes. Mulier ornata cum alligatore relicta est et postea ceteras secuta est.
Tandem viri mirati sunt, quod mulieres cutes bacarum tantum ferentes revertebantur, et decreverunt hanc rem investigare. Unus eorum filium iussit matrem comitari. Postquam diu negatum est, postremo admissus est et tum viris narravit, quae vidisset.
Duobus diebus post viri ipsi ad lacum ierunt, dum mulieres domi manere debent. llli quoque musco corpora perunxerunt et alligatorem advocaverunt. Ille venit, ut solebat, pisces apportavit et ad dormiendum procubuit. Sed viri eum clava necaverunt in silvam proiecerunt. Tum viri venati sunt, alios alligatores, ardeas, anates vulturesque cadaverinos interfecerunt. Praedam secum ferentes in vicum reverterunt et illudentes mulieribus acclamaverunt: "Nos decepistis; nunc carnem vulturum cadaverinorum edatis!"
Postridie mulieres denuo profectae sunt. Sed alligator non apparuit. Tandem cadaver eius in silva invenerunt. Maxime iratae mulieres domum properaverunt, sagittas arcusque sibi comparaverunt et viros ad pugnam evocaverunt. Viri rem non gravem duxerunt et sagittas inversas in arcibus posuerunt, ne nocerent. Mulieres autem sagittas acutas miserunt et viros paucis, qui effugerunt, exceptis necaverunt. Deinde mulieres praeter fluvium abierunt neque umquam postea visae sunt, neque aliquid de eis auditum est. Donec alligator vixerat, omnes alligatores loquebantur. Ex illo tempore autem non iam loquuntur.


Altera fabula ex Africa ad nos venit, in Congo traditur. Ei titulus "De primis plantis" est.
In principio longa et calva planities erat, sine fruticibus, sine herbis, sine arboribus. Et bestiae flebant. Antilopae flebant, psittaci flebant, leopardi flebant — omnes flebant, quod nihil erat, quo se abscondere poterant. Erat autem vetula oculis lippis et male redolentibus. Quae dixit: "Libenter vos servabo, si vos omnes alius post alium oculos mihi lambere et ita me sanare vultis."
Bestiae responderunt libenter se id facturas esse. Tum antilopae venerunt, ut oculos vetulae lamberent; psittaci et leopardi venerunt, et ita omnes bestiae venerunt, donec vetula sanata esset. Deinde vetula saccum seminibus milii completum deprompsit et ea super terram effudit. Et saccum fabis et seminibus variarum fruticum, herbarum, arborum completum deprompsit. Et ita omnia e terra nata sunt: Herbae, frutices arboresque; et omnis bestia loculum invenit, ut se absconderet. Ita omnes bestiae a vetula servatae sunt.


Spero vos, cari legentes, aestatem pulcherrimam egisse. Ne obliti sitis, quaesumus, argumenti nostri, ut in libello proximo quam plurima opera a vobis composita divulgare possimus!
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera