|
RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1995 - fasciculum 109
Praefatio
. Amicae et amici nostri! Die 6o mensis Maii Rumoris Varii redactorum conventum annuum in aedibus officinae "aeschlimann publicity" Vitoduri habuimus. Hac occasione ultimum libellum huius anni (5+6/95) iterum uni argumento dedicare et symbolas, quas vos plurimas nobis missuros esse speramus, in eo libello divulgare constituimus. Certe memoria tenetis anno praeterito in libello 5+6/94 primum id factum esse themate "De mulierum servitute aut libertate variis aetatibus", et vobis satis placuisse videtur. Itaque nunc aliud argumentum valde actuale et nostra aetate maximi momenti — ut existimamus — vobis proponimus: "De circumiectorum tutela vel de natura a hominibus maxime in periculum adducta." Quo de argumento plurima et varia variis rationibus scribi posse putamus. Cottidie enim apparet homines naturam vel partes eius vexare, exspoliare, delere, vastare, abuti. Exempli gratia bestias pessime tractant, quae non aliter ac homines partes huius terrae sunt et communes nobiscum hanc planetam incolunt; maria, flumina, lacus, aër contaminantur, illa "munera publica" (ut dicit Latona dea ad rusticos Lyciae in Metamorphoseon carminibus Ovidii poetae, VI, 351), quorum usus communis est et quae omnibus animalibus ad vivendum necessaria sunt. Sed bella gerentes quoque homines scelesti vastationes perniciemque efficiunt et naturae damna maxima afferunt. Homines scientifici et investigatores alimenta, velut olera vel poma, atque bestias genis tractandis mutant et "corrigunt" non scientes, quae ex talibus tractationibus tandem nasci possint. Etiam plura alia exempla adhiberi possint. Novissimum illius dementiae humanae omnes cognovimus: Quis ignorat experimenta de diruptionibus atomicis, quae regimen Francogallicum in attollo nomine Mururoa peragi decrevit, contra monitiones omnium fere nationum, Francogallicis quoque scientificis dissuadentibus, contra mentem sanam hominum. Scilicet talia in locis a Francogallia longe remotis agere cupiunt, quamquam ista experimenta sine ullis periculis esse affirmant. Tutela naturae nobis minime neglegenda est: cum nostra res, tum imprimis res liberorum nepotumque nostrorum agitur, quibus mundum habitabilem relinquere summum officium nostrum est. Ut dicto non ignoto utar: Trade posteris tuis talem mundum, qualem tu quoque adveniens invenire velis. Itaque vos petimus, cari legentes, ut symbolas quam plurimas velut narrationes, carmina, relationes, picturas mittatis, quas in libello 5+6/95 (vel in sequente) divulgabimus. Animadvertite etiam scriptum titulo "Cogitationes nonnullae de re proposita" a Barbara Maier composita! Maximas gratias vobis agimus. Valete! Daniel Weissmann |
|
| © Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera | |