Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1995 - fasciculum 107
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Per sedecim annos Rumor Varius ab AKADe, cuius in aedibus anno 1978 Udalrico Aeschlimann patre et creatore etiam ortus erat, sumptibus pecunariis adiutus est.
In finem anni 1994 autem AKAD subsidia (quae Anglice toto fere in mundo sponsoring dicuntur) renuntiavit. Praeterea Societas Latina Turicensis sedem Turico Vitodurum (Winterthur) in urbem mutavit, et Rumor Varius non iam in aedibus AKAD sed ab "aeschlimann publicity", officina "patris" eius, editur.
Sed Rumor Varius quoque non modo amore et aere — ut dicitur — vivere et vesci potest. Fortuna adiuvante novum adiutorem et sponsorem invenimus, qui nomen suum publicari non cupit. Cuius subsidiis adiutus Rumorem Varium porro divulgare possumus. Maximas illi adiutori non nominato gratias agimus!
Quae cum ita sint, vos rogamus, ut porro symbolas ad divulgandum nobis mittatis ad novam inscriptionem cursualem, quam etiam in hoc libello iterum demonstrabimus.
Praeterea pretia omnium rerum etiam hoc anno creverunt. Itaque cogimur subnotationis pretium Rumoris Varii augere. Rogamus, ut id benevolentes accipiatis, et speramus vos nobis fidem servaturos esse. Maximas gratias vobis agimus et ipsi quoque operam dabimus, ut Rumor Varius crescat, floreat et vobis, caris legentibus, magna gaudia afífíerat.
Gaudeatis vos quoque vere ineunte his versis e thesauro Aetatis Mediae titulo "Carmina Burana" excerptis:
Veris leta facies
mundo propinatur,
hiemalis acies
victa iam fugatur,
in vestitu vario
Flora principatur,
nemorum dulcisono
que cantu celebratur.
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera