Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1994 - fasciculum 104
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Certo memoria tenetis vos in libello anteriore (2/94) Rumoris Varii tres symbolas ad Italiam pertinentes legere potuisse. In hoc autem libello invenietis — inter alia scilicet — symbolas ad Francogalliam pertinentes, velut relationem de peregrinatione in caput eius terrae, Lutetiam, vel de coquis Francogallicis, vel versionem in Latinum et Theodiscum cantionis Francogallicae modo "rapi", titulo "Abi ab hoc loco".
Praeterea in animo habemus nonnumquam in singulis libellis Rumoris Varii unum thema imprimis tractare et, si vobis placebit, symbolas nonnullas ad hoc unum thema pertinentes divulgare.
Ad hoc efficiendum quidem necessarium est vos quoque relationes, symbolas, narrationes, carmina apta nobis missuros esse. Hunc conatum incipimus vobis thema proponentes, quod nobis satis actuale esse videtur: "De mulierum emancipatione vel liberatione ab obsequio virorum, sive temporibus antiquis, sive aetate nostra." Sive vobis placet de hoc themate aliquid scribere, sive alia themata proponere vultis, nolite dubitare nobis scribere, cari legentes! Itaque in uno insequentium libellorum videre poteritis, si conatui nostro bonus eventus contigerit.
Sit vobis felix faustum iucundum tempus aestivum!
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera