Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1993 - fasciculum 100
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Extraordinarium libellum manibus tenetis! Est enim fasciculus centesimus Rumoris Varli! Quod factum certe occasio est respiciendi ad fontes et origines nostri periodici: Primum exemplar Rumoris Varii, quod editum est pridie Kalendas Martias anni MCMLXXVIII (28. Februar 1978), ex una et media pagina constitit! Secundum exemplar mense Aprili eiusdem anni divulgatum iam quattuor paginas continuit, et tertium exemplar primum forma libelli duodecim paginarum apparuit.
Annis 1978 et 1979 Rumor Varius mensualiter editus est, ex anno 1980 numero paginarum aucto sexies in singulos annos divulgatur. Praeterea annis ultimis praeteritis saepe libellus quintus et sextus in unum fasciculum coniuncti sunt. Ex anno 1984 secundo quoque anno color involucri libellorum mutatur.
Sic Rumor Varius ex minimis principiis ortus crescens ad hunc periodicum factus est, qualis nunc apparet. Quae omnia fieri non potuissent, nisi vos, cari legentes, identidem symbolis ad publicandum nobis missis nos adiuvissetis! Itaque maximas vobis gratias agimus et speramus temporibus futuris quoque vos fidem nobis servaturos et eodem modo nos adiuturos esse, ut annis proximis quoque multos libellas Rumoris Varii divulgare possimus.
Ad haec sollemnia imprimis animum attendite ad epistulam ab Udairico Aeschlimann, quasi patre Rumons Varii, legentibus occasione libelli Rumoris Varii centesimi adhuc divulgati scniptam, quam in hoc libello invenietis!
Praeterea symbolas omnium, qui hoc tempore collegii redactorum participes sunt, in hoc libello centesimo legere poteritis.
Speramus hunc quoque libellum vobis legentibus gaudium maximum allaturum!
Iterum maximas gratias pro fide vestra!
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera