RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1992 - fasciculum 96
Praefatio
. Amicae et amici nostri! Non saepe accidit, ut legentes ad symbolas in Rumore Vario divulgatas respondeant. Itaque valde gavisus sum animadvertens Martinum, socium nostrum et amicum, praefatione libelli 1/92 ad responsionem componendam (titulo De Christophoro Columbo sive de praeiudiciis nostris in libello 3/92 publicatam) excitatum esse. Ut meministis de Americae inventione scripseram. Quia periculum erat, ne ille eventus nimis glorificaretur et magna ex parte rebus indigenarum denuo neglectis tantum ex aspectu Europaeo describeretur et celebraretur, partes indigenarum defendens ex eorum aspectu rem considerare conatus sum. Itaque apparet non historiographi modo scribere (ceterum omnis descriptio factorum, etiam haec historiographi, ex aspectu scribentis fit et rerum interpretatio eius est) neque historiam generalem de moribus Indianorum componere me voluisse. Non historiographus, sed opressos defendens scripsi. Propterea omnia opprobria Martini me non historiographi munere functum esse in vanum eunt et fundamentis carent. Multa scripsit Martinus ex suo aspectu, quae quasi complementa eorum, quae equidem sentio, probanda sunt. Tamen nonnulla eorum, quae scripsit, legens non retineri possum, quin satis mirer et pauca respondeam. Ille, qui magnificis ponderosisque verbis praedicat, quae sint "historiographo sincero et serio" vitanda et facienda, ipse praeiudiciis captus esse et imagines albas-nigras pingere mihi videtur. Praeterea nonnumquam non repugnat, quae scripsi, sed ea, quae me scripsisse falso supponit. Magna ex parte iure queritur de condicionibus nostrae aetatis, sed si pergit "qua de causa consentire non possum Danieli…" conexionem falsam nectit. Numquam enim scripsi nostram aetatem meliorem esse quam peractas. Si quasdam res gestas malas criminaque peractarum aetatum vitupero, eo non dico nos meliores vel exempla optima esse. Si quis scelara a maioribus commissa commemorat, ex eo non licet concludere eum necessarie dicere aetatem suam meliorem esse. Omnibus aetatibus enim male et bona facta commissa esse et committi nemo nesciat. Itaque non est, quod in malores nihil nisi reverentiam et laudem eorum habeam, de criminibus eorum sileam. Martinus solum pessima de nostra aetate scribit. Si dixit nos bombam atomicam, poilutionem aeris, aquarum humorumque, torturas et alia mala nostrae aetatis oblivisci potius praeiudiciis suis quam factis regitur. Numquam animadvertisse videtur nostra aetate et multos homines singulos, quibus condicio terrae nostrae magnae curae est, et organizationes, quae animos nostros in ea mala, quae Martinus iure queritur, convertunt et illis mederi conantur, exsistere: Sunt societates rerum naturae et circumiectorum tutelae studentes, velut iilae Angiice World Wildlife Fund (WWF) et Greenpeace (Pax viridis) nominatae, velut ilia "Societas Romae" (Club of Rom) hominum doctorum saepe frustra monentium, ne circumiecta destruamus, est Amnestia Internationalis (Amnesty International), Crux Rubra et Luna Media Rubra, Institutum Unitarum Nationum educationem, scientiae, humano cultui provehendo (breviter Angiice UNESCO), Institutum Unitarum Nationum infantibus adiuvandis (UNICEF), ut pauca exempla tantum commemorem. Dolendum quidem est, quod efficacitas illarum societatum saepe non tanta est, quanta sit desideranda. Si Martinus scriptum meum diligentius legisset, videre potuisset me de Europaeis primis in Americam advenientibus non solum pessima scripsisse. Commemoravi illum virum quoque, qui maxime rebus Indianorum operam dedit, Bartoiomé de las Casas, praeterea nonnullos alios fuisse. De crimina committentibus ioquens dixi "multi" id fecerunt, non "omnes". Si quis hic imaginem albam-nigram pingit, est Martinus. Ceterum concedendum est saepius invasores profanos velut colonos et milites, etiamsi hi quoque christianos se vocabant et nomine Dei rem ecclesiae agere affirmabant, quam clericos crudelissime se gessisse. Qui quidem saepe crimina ab illis commissa prohibere non potuisse videntur, infirmitatis causa. Ne Caroli V imperatoris quidem leges ad indigenas tuendos edictae ab invasoribus et administratoribus Hispanicis in America observatae sunt, quia coloni ex servitute indigenarum multum lucrum faciebant. Tamen ecclesia et clerici non semper tam innocentes et integri mihi videntur, quam Martinus nobis persuadere velit. Testimonia legentes invenimus clericos et theologos, qui conati sunt servitutem indigenarum et eorum conversionem vi factam defendere et excusare. Videtur ecciesia nonnumquam illos, qui nomine suo vel Dei abusi totaliter aliter agentes christianos se vocabant, non potuisse vel noluisse semper retinere. Recte Martinus commemorat coloni Americae septentrionalis in indigenas non minus crudeliores egisse. Sed catholicis Hispanicis plurima mala abluens expurgat et omnem culpam in Anglicos protestantes transfert. Aliam imaginiem albam-nigram invenimus: Boni catholici — mali protestantes (praeterea non omnes protestantes caivinisti sunt). Simplicius et caecum mihi videtur, ex verbis illius generalis Sherman dicentis "Tantum Indianus defunctus Indianus bonus est" concludere, hanc mentem in America septentrionali tantum fuisse. Facta et testimonia docent hanc mentem etiam apud invasores Americae meridianae et mediae exstitisse. Quid ad narrationem a Martino commemoratam de Quetzalcoatl, qui est deus Aztecorum, pertinet: fabula est nobis a chronistis Hispanicis tradita. In relationibus prioribus indigenarum non apparet. Narrationibus Aztecorum in lingua eorum "Nahuatl" compositis haec traduntur: Quetzalcoatl Tulam urbem relinquens in terram Mayarum migravit. Deinde abiit, alii dicunt navem conscendens, alii illum igni devoratum et in stellam matutinam mutatum esse. His relatis nihil de reditione Quetzalcoatlis dicitur, nisi de illa reditione symbolica forma stellae matutinae. Cetera sunt interpretationes christianae. Re vera tum non deus albus caritatem erga omnes praedicans venit, sed Cortés. Dubitandum est, num Indiani plerique sua sponte se ad illum deum, quem Europaei praedicabant, convertissent. Erant quoque, qui se interrogarent, cur deos suos amitterent et se ad illum deum sibi ignotum verterent. (Quod Martinus quoque non faceret, existimo, si qui venirent narrantes de aliquo deo ei ignoto et imperarent, ut ille deus accipiendus et verendus esset sine mora, cum suus deus, quem amat, repellendus esset). Hic quidam christiani rem nimis concinnam fingere mihi videntur. Si de benevolentia et pacificitate Indianorum scripsi, non generaliter de eis locutus sum, sed in contextu primarum occursionum. In tota America innumerabiles gentes indigenarum vivebant moribus culturis valde inter se diversis. Valde miror, quod saepe, si de criminibus contra indigenas narratur, quidam ista quasi excusantes commemorant indigenas quoque inter se bella gessisse et dictatores habuisse. Partim id revera ita erat, partim id ab invasoribus dictum est ad excusanda sua facinora. Sed, Hercle, etiamsi inter indigenas erant gentes, quae inter se bellarent, etiamsi nonnumquam "dictatores" regnabant, propterea facinora invasorum non una iota meliora fiunt vel excusantur! Iniuria et scelera excusari non possunt neque iniuria sceleraque esse desinunt, quae in eos committantur, qui non semper bellorum et controversiarum expertes erant. Interogari quoque possit, quo iure invasores se in res internas illarum gentium immiscerent. Saepe "libertatores" et "salvatores" in occupatores et novos dominos non minus crudeles quam anteriores mutati sunt, quos "liberati" non iam dimittere vel expellere potuerunt. Cum dixi mores et cultus Indianorum nobis quoque utiles esse posse, Martinus solum unum exemplum unius gentis (Aztecorum scilicet) excerpsit commemorans illos deis suis homines immolavisse. Cum de laudandis moribus indigenarum loquimur, nullus homo mente sana dicat sacrificia hominum ipsa imitanda esse. Si Martinus finem praefationis meae bene legisset, ibi cognoscere potuisset, quae laudanda mihi videntur morum Indianorum: e. g. sodalitas profundior cum rerum natura. Sed Martinus praefert mihi false supponere me sacrificia hominum laudavisse. Exemplum adhibet, quod multum risum lenem mihi movit: Interrogavit, quid dicerem, si hodie (sic!) iter per Americam faciens ab Indianis hostia caperetur et deo solis immolaretur. Quod hodie vix accidere possit. Sed — per iocum —fingamus nos in saeculo XVo esse, et Martino libenter respondeam. Non aliud sensissem ac si tum per Europam iter faciens a viris inquisitionis captus et igni crematus essem, nomine Dei et illius religionis, cuius conditor caritatem etiam in hostes praedicavisse dicitur. Paululo miror, quod saepe hominum sacrificia Indianis ab hominibus illius institutionis opprobrantur, quae eadem aetate ipsa homines religionis causa et nomine dei sui interficiebat. Ultimum praeiudicium vel "cliché" commemorem: Martinus retineri non potuit, quin omnes informationes, quae ei displicent, a factionibus sinistris divulgari credat. Illa imago alba-nigra et illud praeiudicium non est novum et a quibusdam semper semperque decantatur. Perpetua repetitione quidem non uno grano verius fit. Talia divulgantes errores duos committant: Pnimum omnia "sinistra" a priori falsa et mala ducunt (quamquam non aliter ac alibi inter "sinistra" et bona et mala exsistant), deinde omnibus, quae eis displicet, titulum "sinistrorum" affigunt. Ita non facta vident, sed imagines inimicorum fictorum et saepe commenta opinionis impugnant. Sed finem faciam. Non aegre fero Martinum de quibusdam rebus aliter sentire ac ego. Tamen mihi videtur, (ut dictum libri notissimi paulo mutatum adhibeam) ille trabem in oculo fratris sui videre, in oculo suo autem non videre. Aliud est, officia historiographi praedicare, aliud ipse sic agere. Aliud est aliis praeiudicia et imagines albas-nigras obicere, aliud ipse illa evitare. Liber a Martino propositus Ursi Bitterli optimus mihi videtur, imprimis itinera detectorum invasorumque descripsit. Permittatis mihi, cari legentes, ut nonnullos libros legendo dignos — ut mihi videtur — ad scientias vestras augendas addam: Testimonium illius aetatis ipsius nobis traditum est:
Valete! Daniel Weissmann Epistularum commercium: Praefatio libelli 1/92 De Christophoro Columbo sive de praeiudiciis nostris (rescriptum ad praefationem) |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |