Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1992 - fasciculum 95
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Quoque anno in capite Norvegiae, cui nomen Oslo est, praemia Nobelia tribuuntur, inter alia etiam praemium Nobelium pacis, quo homines honorantur, qui de iuribus hominis, de pace, de mutua nationum consensione, de iustitia bene meriti sunt.
Apte accidit, ut hoc anno paucis diebus post celebrationes ambiguas et controversiis comitatas Columbi in Americam adventus causa actas, quamquam indigenis neque tum neque hodie causae celebrationum agendarum esse videntur, — bene et apte igitur accidit, ut praemium Nobelium pacis mulieri indianae indigenae attributum sit: Rigoberta Menchu recepit praemium Nobelium pacis propter operam suam iustitiae et reconciliationi nationum diversarum datam. Praeses collegii ad praemia Nobelia distribuenda Francis Sejersted:
"Non erat difficile hunc delectum habere", ait. "Rigoberta Menchu symbolium est pacis et iustitiae in Amenica Latina: Nationibus indigenis oppressis vocem reddidit."
Rigoberta Menchu 33 annos nata, indiana nationis "Quiche" ipsa egestatem, oppressionem vimque passa est et caedes suae familiae ac nationis vidit in patnia Guatemala. Sed non desperavit neque in odio perseveravit, sed incubuit pugnae pro iuribus hominis et iustitia pro nationibus oppressis Americae Latinae.
In planteis (1) cafeariis et harundinis sacchari cum parentibus fratribusque exiguum victum quaesivit condicionibus miserrimis. Cum pater eius, Vicente, ausus sit inopiam, miseriam, perpessionem et vim, quibus regimen Guatemalae, dictatura militaris, indios opprimebat, ostentare et animos terrarum externarum ad ea convertere, anno MCMLXXXo cum XXXVIII sociis ad nuntiaturam Hispanicam interfectus est. Viri, qui tantum iura hominis observanda postulaverant a copiis regiminis vivi combusti sunt. Paulo post milites matrem Rigobertae violaverunt et necaverunt et filiae ne concesserunt quidem, ut matrem sepeliret. Amici et vicini quoque postea trucidati sunt.
Rigoberta Menchu confugit ad monasterium monacharum. Ibi linguam oppressorum suorum didicit et consilio ad consensum agricolarum curandum, quod pater eius instituerat et cui ipsa hodie praeest, se adiunxit.
E Mexico, ubi in exsilio vixit, pugnam pro iuribus hominis et aestimatione indigenarum in Guatemala et in America Latina gessit.
Ab anno MCMLXXXIIIo consocia est collegii ad iura hominis curanda Nationum Unitarum, ab anno MCMLXXXVIo consocia quoque consilii Nationum Unitarum ad iura indigenarum Americae curanda.
In libro, quem anno MCMLXXXIIIo edidit, titulo Ich heisse Rigoberta Menchu und so wurde mein Bewusstsein geboren narravit non solum de rebus horribilibus, quas vidit et passa est, sed etiam de sapientia indianorum et sodalitate eorum cum rerum natura, cuius partem se esse existimant.
Propter hanc pugnam de iuribus hominis Rigoberta Menchu a variis institutionibus internationalibus ad iura hominis tuenda honorata est. Maxime autem ad pugnam suam incitatur spe, quam a maioribus herede accepit. Dixisse fertur:
"Spes nobis est, quia pessimistae esse non possumus. Nostra natio D annos oppressionem maxima patientia sustinuit. Nostri maiores nos patientiam docuerunt."
Anniversaria et controversiae de eorum celebrationibus videntur, ut homines aliarum partium mundi sibi conscii facti sint fatorum indianorum, indigenarum Americae. Utinam efficiant quoque, ut condiciones vivendi eorum tandem meliores fiant!
Valete!
Daniel Weissmann
(1) Plantagen

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera