Anno 1992 - fasciculum 94
Praefatio
.
Amicae et amici nostri! Hac praefatione relaturus sum verba viri Mexicani e populo Aztecorum nomine Tlakaelel, qui nuper Bernae in Instituto Ethnologico Universitatis locutus est. Tlakaelel est princeps spiritualis Aztecorum, traditionis non scriptae doctus et magister, qui in Mexico scholam et societatem spiritualem nomine "Kalpulli Koakalko" condidit, in qua rationes vivendi et mores Aztecorum coluntur et conservantur. Audite ergo exemplum, quomodo vir Aztecus de indigenis anniversariis quingentesimis iudicet et quae omnibus hominibus huius mundi nuntiet: - "Appropinquant anniversaria quingentesima, illius temporis, ex quo cultus Europaei in Americam translati sunt. Itaque "Dies pacis et dignitatis" (Jornadas de Paz y Dignidad 1992) constituimus, ut populis indigenis Americae facultas honorem et aestimationem accipiendi propter pugnam et perdurandi causa superstitibus per quinque saecula superiora daretur. Eventus capitalis eorum dierum erit cursus alternus (1), qui incipietur eodem tempore in Alasca et Patagonia (Argentinia) et cuius cursores die 12o mensis Octubris in urbem "Mexico City" convenient. Eodem die legationum omnium populorum Indorum Americae et hominum illis consentientium omnium terrarum conventus maximus solemniter habebitur.
- Putamus condiciones nostras indigenarum, qui sumus, agnoscendas esse. Necessarie modus reperiendus est, quo desiderium nostrum convictus pacalis cum omnibus populis terrae mundo communicemus. Non 500 annos gloriae, sed illud factum nos 500 annos superstites esse celebrare volumus, 500 annos, quibus nobis contendendum erat pro nostra autonomia, pro nostra ratione vivendi, pro nostra sodalitate Telluris, matris nostrae, et universi. Pergamus contendere pro nostris sacris ritibus et sedibus sacris conservandis, quia illis in multis locis et modis variis fraudati sumus.
- Nobis in animo est his anniversariis quingentesimis mente pacis manum inicere, ut nostram rationem vivendi explicemus et simul mundo fidem nostram offeramus.
- Multae fabulae et calumniae de temporibus praeteritis nostris scriptae sunt. Sed aspicienda sunt nostra aedificia magna, nostrae rationes mathematicae, disciplinae astronomicae, sodalitas Telluris, matris nostrae, ut intellegatur nostras civilitates multum profecisse et pergere proficere. Hac aetate mundus valde turbatus et confusus est, et cultus nostri multas res bonas offerre possunt, velut facultates ad discrepantias culturales vel difficultates rerum naturae tuendae et societatis humanae solvendas.
- Nunc occasio adest ad aestimationem et reverentiam maioribus nostris tribuendam.
Conveniamus memores populos indigenas 500 annos heroico modo superstites esse, et pro pace dignitateque per Americam cursum faciamus. "
Haec sunt verba Tlakaelelis praebentis nobis aspectum hominis indigenae de anniversariis hoc anno celebratis. Valete!
Daniel Weissmann (1) Staffellauf
|