Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1992 - fasciculum 93
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Hodie denuo de re, quae non est nova, locuturus sum, vel potius adversis condicionibus loqui cogor, quia novissimo tempore inopia quaedam valde ingravescit, inopia scilicet symbolarum idonearum ad publicandum nobis missarum gravis est. Aperte dicam: Aestus omnino recessit, in fundum dolii advenimus, in horreo inanitas vasta diffunditur, periculum est, ne fons brevissimo tempore plane arescat.
Anno 1988o decimum anniversarium Rumoris Varii florentis celebravimus. Nunc autem periculum est, ne anniversarium quintum decimum non videamus, quod maxime doleremus, imprimis propterea, quod semper novos lectores Rumorem Varium subnotantes recipere possumus.
Scilicet nos redactores ipsi symbolas componimus. Sed non semper nobis, quibus negotia officiaque cottidiana agenda sunt, tempora permittunt, ut omnia scripta soli componamus. Praeterea Rumor Varius iucundior, vividior, varior (ut nomine suo dignus sit) est, si voces plurium auctorum continet.
Itaque a vobis petimus, ut succurratis et nobis denuo multas symbolas idoneas ad publicandum de quibuslibet rebus mittatis! Quae si acciderint, forsitan libelli aliquando sine maiore retardatione edi poterunt.
Nondum Rumor Varius mortuus est, et nos redactores quantum ad nos attinet magnam operam dabimus ad exitum eius prohibendum. Sed auxilii vestri quoque, amicae et amici, egemus. Non legentibus, sed imprimis scribentibus caremus.
Ut Musae vos osculentur —ut dicitur— et vobis inspirationem donent (et nobis quoque scilicet)!
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera