Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1991 - fasciculum 91
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Etiam hoc anno animadvertimus Europam incredibili quadam celeritate mutatam esse, mutari, mutatum iri, ut illa Heracliti philosophi dicta, quae MMD annis praeteritis non minus valent, memorare possimus: π&aacgr;ντα ρει (omnia fluunt). Aliae civitates, imprimis in occidentali parte Europae sitae, libertatem suam minuere volunt petentes inter nationes confoederationem, quae societas Europaea dicitur, aliae civitates vel nationes adhuc confoederatione consociatae, velut Res publica Sovietica et Jugoslavia, libertatem appetunt. Itaque XI civitates pristinae Rei Publicae Sovieticae novam confoederationem "societatem liberarum civitatum" dictam constituerunt. Etiamsi praesidentibus agentibus confirmatio populorum (qui vero modo democratico dissolutionem Rei Publicae Sovieticae decernere debuissent) adhuc deest, difficultates seu oeconomicae seu aliae, eaedem sunt, spes quaedam est rem bene profecturam. Sed apparendum erit, quomodo res sine Michail Gorbatschow, auctore omnium mutationum, qui sex tantum annis ingentia molitus sit et assecutus sit, progrediatur. An mox iam illum virum egregium desiderabimus?
Cum mutationes illae opibus pacalibus factae sint, in Jugoslavia res aliter se habet. Quod temporibus nostris media in Europa accidere posse nemo fere nostrum putavit, accidit: Bellum civile atrocissimum crudelissimumque inter nationes Serbianorum et Croatianorum exarsit, imprimis propterea, quod gubernatores Serbiani Jugoslaviam in societatem sex civitatum liberarum mutari noluerunt. Multae quoque causae eorum casuum in rebus gestis priorum aetatum et imprimis nostri saeculi inter illas nationes positae sunt. Uno puncto temporis totum odium, omnes controversiae et differentiae inter eas nationes iterum exarserunt. Homines, qui multos annos finitimi pace conviverunt, subito inimici acerbissimi facti sunt. Tantus furor fatalis suae nationis multos homines vocibus perniciosis exagitantium gubernatorum seductos invasit. Maxime res nos dolent, quia multi nostrum in hac terra amoena ferias egerunt et homines amabiles comesque noverunt, imprimis in ora Hadriana, et nunc cottidie fere nuntios accipimus urbes pulcherrimas velut Dubrovnik et Zadar laedi vel deleri. Res dementior et insanior est quam ut mente comprehendi possit.
Quid agunt aliae civitates Europae? Verbis multis indutias constituere conati sunt, sed XIV indutiis neglectis nihil effecerunt. Sine dubio facilius est posterius iudicare et consulere, quae agi oportuisset. Tamen quaestio occurrit, nonne fieri potuisset in principio intercedere, cum bellum exorsurum erat, ad hanc insaniam inhibendam. Sed forsitan nihil egerint, quod non putaverunt tale bellum in Europa nostra accidere posse, L fere annos post bellum pancosmicum secundum et bellum civile Hispanicum. Nunc autem res in pessimis condicionibus sunt: imperatores militares, qui sciant bellare et delere, paci et placabilitati studere autem nesciunt vel nolunt, potius quam gubernatores, quibus res manibus elabi videtur, regunt. Solutio turbationis et finis insaniae in dies difficiliores sunt factu.
Certe illa observanda sunt, quae toto in mundo accidunt. Sed etiam, et imprimis, quae apud nos fiunt, curanda sunt. Etiamsi multa bona aguntur, quae nullo modo minuere cupio, etiam in nostra terra humanitas non semper tantum floret, quantum libenter imaginamur: Tempore novissimo odium in homines aliorum natonum, aliorum colorum augeri videtur; vel domus refugium petentium incensae et telis igniferis appetitae sunt. An, ut aliud exemplum adhibeam, in consilio nationali quoddam genus politicorum versatur, qui alia cogitantes libentissime e consilio et curia eicerent.
Res in toto mundo, etiamsi saepe non movere possumus, tamen observandae et cogitandae sunt. Eas autem, quae apud nos fiunt, movere possumus agentes. Multae res in vita cottidiana agendae sunt, ut efficiatur aliquid; parvae quidem, sed nisi in parvis coeperimus, numquam res maiores efficiemus. Melius est nos parva apud nos ipsos incipere quam nihil agentes de malitia mundi queri. Sequamur dicta illius philosophi Sinensis nomine Kung-fu-tse:
"Melius est lumen accendere quam de tenebris queri."
Sint vobis multae occasiones talia lumina accendendi. Si unusquisque eas res, quas movere potest, meliores reddere conatur, tempore procedente maiores quoque res paululum meliores fient.
Sint iucundi vobis dies Natales (quibus ille vir nasci dicitur, qui rigidissime et sine concessionibus ut fortasse numquam antea et postea aliquis caritatem hominum inter eos ipsos postulavisse traditur dicens: "Diligite inimicos vestros!"). Sit vobis annus novus felix et appropinquemus nos omnes paululum illi paci, quae verbis "dona nobis pacem" per saecula adhuc frustra inploratur. Sint vobis animus et vigor ad agendum, sive ex philosophia, sive ex religione. Non refert, quorum fontium impetu usi agatis, sed ut agatis.
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera