Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1991 - fasciculum 90
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
"Huius aestatis homines diu recordabuntur" vinitor quidam Francogallicus putans e vitibus optimum vinum proditurum esse anno 1914o dixisse fertur. Re vera homines de illa aestate diu recordati sunt, sed non vini causa…
"Huius aestatis homines diu recordabuntur" etiam hoc anno 1991o dicere possumus reputantes casus et eventus, quibus Europa non mediocriter mutata est, imprimis in Respublica Sovietica, ubi ab hominibus conservativis coniuratio contra praesidem et auctorem omnium mutationum et renovationum velut Perestroika et Glasnost, Michail Gorbatschow, mota esset. Sed — et bene accidit — isti homines coeperunt eversionem tam imperite et stulte, ut non modo nihil assequerentur, sed contra illis casibus omnino sublati sint, et cum eis etiam factio communistica, cum renovatio magis quam antea florescere et vincere coepit. Coniuratio ad irritum cecidit, quod isti homines nesciebant, quid re vera efficere voluerint, inter se ipsos discordes erant, populus Boris Jelzin duce fortissime restitit, magna parte ne milites quidem eos adiuverunt, gubernatores externi quoque acerrime se contra istos verterunt.
Memorabilis fuit ad hos eventus responsio praesidis rei publicae, Michail Gorbatschow: qui hominem magnae probitatis et sinceritatis, magnae quoque potestatis discendi (1) se praebuit. Aperte et libere confessus est se errores commisisse et hominibus non idoneis, indignis perfidisque fidem habuisse, multum se ex eventibus didicisse. Rarissimi enim sunt illi gubernatores et homines politici, qui tam aperte de suis rebus gestis loquantur et rationem reddant et quibus fortitudo sit errorum confitendorum. (Non enim ignominiae est erravisse — omnibus accidit —, imprimis, si quis rem difficillimam et maximam suscepit, ut Michail Gorbatschow). E rebus gestis apparet eum re vera didicisse et quam maxime potest operam dare ad res meliores reddendas.
Memorabilis quoque Boris Jelzin, qui maxima cum virtute pro Michail Gorbatschow et eius renovatione pugnavit. Tandem uterque vir, qui, quamquam in principio idem assequi vult, saepius antea discors erat, intellexit alterum sine altero agere non posse.
Eventus mutationis — etiamsi multa et maxima problemata supersunt — ad bonam finem ire videtur et Respublica Sovietica in confoederationem earum civitatum liberarum, quae id voluerint, mutari. Civitates Balticae interea iam libertatem assecuti sunt, aliae sequentur. Maxime necesse est nationes ceteras Europae hominibus rei publicae Sovieticae omnibus viribus adfore.
Valete!
Daniel Weissmann
(1) Lernfähigkeit

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera