![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1991 - fasciculum 88-89
Praefatio
. Amicae et amici nostri! Die 14o mensis lunii huius anni in Helvetia "dies mulierum intermissionis operum" (1) a consociationibus ad res mulierum curandas declaratus, commissus est. Quibus de causis haec facta sint, forsitan requiratis? Abhinc decem annos populus Helveticus suffragio statuit aequationem iuris (2) mulierum et virorum. Ex quo die in lege fundamentali (3)Helvetica scriptum est:
Decem annis praeteritis multa eorum praeceptorum nondum ad effectum adducta sunt. Saepe evenit, ut mulieres non aequis iuribus vel tractationibus fruantur ac viri, velut minus mercedis accipiant eadam facientes ac viri. Propterea consociationes mulierum decreverunt illo die animos omnium ad hanc iniquitatem advertere. Sed operum solitorum se abstinentes tamen non nihil egerunt, sed alia: Conventus habiti sunt, in nonnullis oppidis vias et areas per breve tempus occupaverunt, stationes (4) ad cives docendos de condicionibus et statu mulierum in nostra civitate instruxerunt, coffeam et placentas obviam venientibus obtulerunt. Plus 500'000 mulierum illi "diei mulierum intermissionis operum" interfuisse feruntur, qui propter varias actiones multis mulieribus potius dies agendi quam operibus abstinendi fuit. Ceterum prioribus saeculis quoque quaestio de mulierum rebus praesens erat. Quis ignoret illam celeberrimam comoediam titulo "Lysistrate" ab Aristophane poeta compositam Athenis saeculo Vo a. Chr. n.? In qua Atheniensibus cum Lacedaemoniis bellum gerentibus mulieres decreverunt se concubitu cum viris abstinere, dum viri pacem constituerent. Vel Romanorum fabulae narrant de mulieribus Sabinis, qui intercedentes evitaverunt viros Sabinos et Romanos bellum gerere. Coriolanus, cum contra Romam exercitum Volscorum duceret, neque a legatis neque a sacerdotibus prohibitus est, ne Romam oppugnaret, sed a matre, uxore mulieribusque Romanis. Et anno 195o a. Chr. n. mulieres Romanae omnes vias urbis aditusque in forum obsidebant, viros ad forum descendentes orabant, ut lex Oppia, qua mulieres vetabantur plus semiunciam auri habere et vestimento purpureo uti et iuncto vehiculo in urbe vehi, abrogaretur. Assecutae sunt, quae petiverunt, quamquam viri velut consul Porcius Cato illam legem retinere voluerunt. Ut ad praesentia revertar, speramus ilium diem rebus mulierum utilem fore et legem de aequatione iuris in omnibus condicionibus vitae ad effectum ductum iri. Non uno solo die, sed per totum annum, omnia saecula res mulierum curentur, ubicumque et in hac civitate et in mundo peius tractantur! Valete! Daniel Weissmann (1) Frauenstreiktag (2) Gleichstellung (3) Verfassung (4) Informationsstände |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |