![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1991 - fasciculum 87
Praefatio
. Amicae et amici nostri haec legentes! ![]() In arboribus ante domum meam septem nidos corvorum animadverti, nonnumquam noctu quoque cantus illarum avium per viam sonat. Ubiqueflores et frutices rubros, flavos, varios, qui migranti suaves odores afferunt, cernuntur. Radiis calidioribus sol omnia tepefacit: Indicia certa veris venientis hieme fugato — paene fugato ! Nonnumquam enim — velut in hac imagine — per breve tempus redit hiems ultimam nivem non diu manentem effundens. Sed cum hunc libellum accipietis, cari legentes, certe ver et Maius mensis amoenus regnabunt! Valete! Daniel Weissmann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |