![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1990 - fasciculum 85
Praefatio
. Amicae et amici nostri haec legentes! ![]() Hoc anno ante dies Natales hiems tandem nostras regiones invasit et abundantia nivis omnia obtexit. Non dubito, quin his quoque avibus, quos in imagine videtis, frigori, nivi glacieique consuetis (sunt sphenisci; Theodisce Pinguine dicimus) magnum gaudium attulerit. Utique vos salutant et — etiam nomine collegii redactorum Rumoris Varii — fortunatum, faustum felicemque annum novum vobis exoptant! Ut animadvertistis, iterum numeri quintus et sextus in uno fasciculo apparent et vobis duplicem multitudinem rerum legendarum (et gaudii — ut speramus!) afferent! Valete! Daniel Weissmann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |