Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1990 - fasciculum 82
Praefatio

.

Amicae et amici nostri haec legentes!
Aestate praeterita, cum in urbe pulcherrima Hispanica nomine Granada, quae in montibus "Sierra Nevada" appellatis sita est et in qua illud unicum monumentum celeberrimum artis Arabicae, quod "Alhambra" dicitur, urbi imminet, tres hebdomadas felicissimas degerem, pluries cottidie flumen "Genil" mihi transgrediendum erat, cum ab illo vico, quo habitabam, in mediam urbem migrabam. Genil est flumen mediocris magnitudinis, sed illo tempore de flumine aestu aestivali exsiccato nihil nisi rivulus vix visibilis supererat.
Quare id narrem, forsitan rogetis. Similis mihi videtur alveo illius fluminis Rumor Varius: Symbolis ad publicandum idoneis revera non abundamus, contra: Periculum est, ne fons Rumoris Varii siccetur symbolarum inopia.
Itaque, cari legentes, peto, ut calamos corripiatis et nobis symbolas mittatis, quasi redactionem inundetis operibus vestris. Pro memoria repeto, quae iam scitis: Nolite timere menda grammatica in symbolis vestris. Quae ante publicandum emendabimus. Nolite igitur cunctari, nolite nos deserere, mementote et aliorum legentium et Rumoris Varii. Non modo legentes, sed etiam scribentes sitis! Gratiae maximae vobis agendae erunt!
Spero — ut revertar ad principium huius praefationis — a vobis in redactionem multas symbolas missum iri, sine quibus Rumor Varius non aeque florere poterit ac adhuc floruit. Sit Rumor Varius denuo similis illi flumini "Genil" in autumno, cum imbribus cadentibus multam aquam secum ducit.
Iucundissimae sint vobis feriae!
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera