![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1990 - fasciculum 81
Praefatio
. Amicae et amici nostri haec legentes! ![]() stillantibus ocellis, quod sua michi munera subtrahit rebellis. Verum est, quod legitur fronte capillata, sed plerumque sequitur occasio calvata. In Fortune solio sederam elatus, prosperitatis vario flore coronatus; quicquid enim florui felix et beatus, nunc a summo corrui gloria privatus. Fortune rota volvitur: descendo minoratus alter in altum tollitur nimis exaltatus rex sedet in vertice caveat ruinam! nam sub axe legimus Hecubam reginam. (Carmina Burana, 16) Non sine causa in principio primi libelli anni novi hanc imaginem praeclaram videtis, quae invenitur in prima pagina codicis Carminum Buranorum. Rotam Fortunae ostendit, quae semper volvitur, modo celerius, modo lentius, symbolum quasi inconstantiae varietatisque sortis rerum humanarum, imprimis regnantium: Quattuor status sunt, quibus incidere possunt regnantes. Superiore in rota sedet homo regnans (inscriptione "regno"). Tum ex regno depulsus demonstratur de solio in profundum decidens(inscriptione "regnavi"). Ima sub rota ille depulsus iacet (inscriptione "sum sine regno"). Denique ad regnum ascensurus apparet (inscriptione "regnabo"). Hanc varietatem tempore novissimo multi gubernatores passi sunt. Imprimis in regione orientali Europae factae sunt res mira quadam celeritate, de quibus nemo ne somniavit quidem brevi tempore ante, et nunc quoque pergunt fieri. Etiamsi rerum mutatione et novitate multae difficultates sint superandae, tamen his mutationibus occasio magna data est ad meliores reddendas res civium in illis civitatibus. Sed in Helvetia quoque multa moveri coeperunt propter illas adnotationes a magistratibus clam descriptas ("Fichen" quae dicuntur) de civibus, qui nihil egerunt nisi suis iuribus civilibus usi sunt velut in democratia fieri solet. Sed quia de nonnullis rebus aliter sentiebant ac quidam regnantes, in suspicionem hostes rei publicae nostrae esse venerunt. Multi putantes in re publica nostra omnia multo meliora esse quam in aliis quibusdam civitatibus, nunc merito de "solio" superbiae deciderunt. Hic quoque multa erunt mutanda, patefacienda, perscrutanda, meliora reddenda. Itaque rota volvente agendi occasio bona datur eis, qui ad necessaria mutanda parati sunt. Speremus anno novo omnibus hominum studiis ad status rerum publicarum meliores et homines earum beatiores reddendos bonum eventum fore! Valete! Daniel Weissmann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |