![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1989 - fasciculum 79-80
Praefatio
. Amicae et amici nostri haec legentes! Hic quoque fasciculus Rumoris Varii diutius erat exspectandus vobis. Sed, ut animadvertistis eum manibus tenentes, amplior aliis fasciculis est: Sunt enim duo fasciculi in uno, numeri quintus et sextus. Hanc coniunctionem fieri decrevimus, ut tandem retardationi in edendo finem imponere possemus. Multa et varia ergo duplice multitudine invenietis legentes! Cernere poteritis, quam cito res gestae historiae nonnumquam procedunt: Si symbolam de condicionibus in Dacoromania legetis non multum tempus ante scriptam, nunc non ignoratis interea regimen Ceausescu tempestate irae populi excisum esse et crimina dictatoris in eum ipsum recidisse. Illi, quibus aenigmata solvere placet, tandem scient, qui praemia accepturi sint, et simul novum aenigma solvendum invenient. Denique mihi addendae sunt preces domus editoriae, ut symbolae multae nobis mittatis ad publicandum, ut novo anno Rumor Varius iterum floreat! Magna enim ex parte commentarii diurni ex sermonibus cum legentibus hausti et legentium aliorum inter alios valent. Luceat vobis lux nostrae candelae! Sit vobis annus venturus MCMLXXXX felix, faustus fortunatusque! Valete! Daniel Weissmann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |