Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1989 - fasciculum 78
Praefatio

.

Amicae et amici nostri haec legentes!
Certe — et iure! — mirati et indignati sitis, quod huius anni fasciculus tertius Rumoris Varii, qui Idibus luniis apparere debuit, non prius quam Septembri mense incipiente manibus tenetis. Me quoque eius facti maxime piget pudetque. Causam huius retardationis vobis breviter exponam — quasi ad rem explicandam, non ad excusandam, quia excusari paene non potest —; benigno animo audiatis: Nostra consocia Christina Portner, quae impressum et dispositionem (1) fasciculorurn Rumoris Varii curat, hac aestate domicilium mutavit. Quanta negotia agenda et quanti labores suscipiendi sunt in domicilio mutando vos omnes scitis, si umquam idem fecistis. Et postea novum domicilium est instruendum et ordinandum. Talibus negotiis Christina occupata fuit adeo, ut editionem tertii fasciculi antea curare non posset. Spero Christinam annis — vel melius saeculis — proximis non iam domicilium mutaturam esse…
Spero ilium fasciculum tamen vobis magnum gaudium allaturum legentibus. Simul venia mihi est petenda, quod — necessarie — hic quoque fasciculus quartus cum retardatione editus est. Spero usque ad finem anni modum apparendi iterum normalem fore. Scilicet mihi conscius sum magnae levitatis animi et temeritatis esse sperare Rumorem Varium umquam in tempore editum iri: Experientia contrarium docet. Forsitan aliquando hoc miraculum tamen accidat! Videbimus. Utique operam damus et dabimus!
Propter hanc fatalem retardationem solutiones aenigmatis, quod in tertio fasciculo invenistis, usque ad Kalendas Octobres nobis mittere poteritis. Utinam his quoque condicionibus multi vestrum nobis solutiones mittant!
Valete!
Daniel Weissmann
(1) Layout

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera