Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1989 - fasciculum 77
Praefatio

.

Amicae et amici nostri haec legentes!
Iam illa tempora aestiva appropinquatura sunt, quae multis nostrum vacationes negotiorum cottidianorum afferent. Quibus alii aliter uti solent: alii in alienas terras peregrinantur sive, ut earum homines et mores vel linguas cognoscant, sive, ut otiosi ad aliqua litora maris apricantes iaceant et solis aestu torreantur; alii domi manentes otio fruentur; aliis quidem (ut laborantium quoque memores simus) illud tempus ad examina praeparanda utendum erit, velut discipulis gymnasiorum (quibus examen maturitatis imminet) vel studiosis.
In alias terras peregrinantibus autem — ut opinor — optima occasio est cognoscendi alias gentes, consuetudines, alios modos vivendi, mores — breviter: multa adhuc ignota et nova. Non dubito, quin si docilitate et curiositate animi rebus novis et ignotis occurramus, accidat, ut scientiis auctis et animis magis paratis ad cogitandum de nostris condicionibus, fortasse vel sapientiores et liberaliores in patriam revertamur.
Aliorum hominum sententiae et consuetudines cogitandi sentiendique animis nostris impetus novos praebere possunt ad res novas suscipiendas vel condiciones, quibus cottidie circumdamur, ex alio aspectu cernendas et examinandas.
Quid ad aenigma in hoc libello pertinet, velim animadvertatis, quaeso, solutiones non in proximo, sed in libello 5/89 demonstratum iri. Itaque vobis maius spatium ad solutiones nobis mittendas erit: usque ad Kalendas Octobres.
Vobis omnibus vacationes quam iucundissimas exopto, recreationem et novas mentes elationesque afferentes, quaecumque agetis, ubicumque terrarum versabimini!
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera