![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1989 - fasciculum 76
Praefatio
. Amicae et amici nostri haec legentes! Vere ineunte vobis et imaginem et carmen huic anni tempore grato et iucundissimo aptum propositurus sum: Ecce gratum et optatum ver reducit gaudia, purpuratum floret pratum, sol serenat omnia. Iam iam cedant tristia! Aestas redit, nunc recedit hiemis sevitia. Iam liquescit et decrescit grando, nix et cetera; bruma fugit, et iam sugit veris tellus ubera; illi mens est misera, qui nec vivit, nec lascivit sub aestatis dextera! Gloriantur et letantur in melle dulcedinis, qui conantur, ut utantur premio Cupidinis: simus iussu Cypridis gloriantes et letantes pares esse Paridis! (Carmina Burana, 143) ![]() Mos est tempore vernali ursulos, qui anno superiore circiter diebus natalibus nati sunt, primum in publicum prodire. In nostra imagine unus ex tribus ursulis die 21o mensis Decembris anno praeterito natis cum matre, ursa Turcensi (2), cui nomen est Yedi, primam ambulatiunculam extra stabulum sub caeli axe suscipit. In carmine autem, quod in ea praeclara anthologia XII saeculi, cui nomen "Carmina Burana", invenitur, non de ursis, sed de laetitia maxima reditus veris, quae homines commovet, cum hieme severa digressa rerum natura revirescit, agitur. Ceterum componista celeberrimus Carolus Orff inter alia hoc quoque carmen pulcherrime musicis modis aptavit (3) in illo opere, cui titulum "Carmina Burana; cantiones profanae cantoribus et choris cantandae comitantibus instrumentis atque imaginibus magicis". Sint vobis et imago ursuli cum matre et carmen signa atque omina veris revertentis et vires recentes bonumque animum vobis praebentis ad omnes res novas incipiendas, quas perficere in animo vobis est. Quidquid agitis gaudentes omnibus, quae rerum natura revirescens praebet, velut hilaritate, sole, variis floribus, avium cantibus, amore, vobis contingat! Valete! Daniel Weissmann (1) Wappen (2) türkisch (3) vertonen |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |