![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1989 - fasciculum 75
Praefatio
. Amici nostri, qui haec legetis! Primum fasciculum Rumoris Varii anni novi manibus tenentes fortasse parvulam mutationem in fronte huius libelli animadvertistis: Non est numeris "1+2", sed "1" tantum signatus. Existimavimus enim, quia Rumor Varius sexies in annos singulos editur, nihil obstare, quin abhinc fasciculos futuros —logice— numeris "1-6" signentur. Causa fasciculorum numeris duplicibus signandorum in originibus Rumoris Varii posita est: Annis 1978o et 1979o duodecies enim in singulos annos edebatur. Ab anno 1980o autem domui editoriae placuit duos libellos in unum fasciculum intervallis duorum mensium editum contrahere. Propterea quisque fasciculus numeris "1+2", "3+4" etc. signatus erat. Nunc autem decrevimus modum signandi factis accommodare: sexies Rumor Varius editur, ergo numeri "1-6" fasciculis abhinc inscripti erunt. (Edentur fasciculi singuli circiter Idibus Februariis, Aprilibus, luniis, Augustis, Octobribus, Decembribus). Operam dabimus in tempore fasciculos editum iri, sed, ut temporibus praeteritis saepius quam nobis placuit evenit, improvisis rebus accidentibus semper retardationes fieri poterunt. Spero tamen non saepius nobis ignoscendum fore illo celeberrimo Ovidii Nasonis poetae: "Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas." (Epistulae ex Ponto III, 479) Varias res in hoc libello invenietis, exempli gratia aenigma logicum a Marco Reber compositum, ad quod solvendum ars subtiliter ratiocinandi et mens acris adhibenda erit, sed multa alia quoque legenda. Et ne obliti sitis, quaeso, hoc anno quoque nobis vestras symbolas de quibuslibet rebus publicandas mittere! Gratias maximas vobis et ceteri legentes et domus editonia agent. Valete! Daniel Weissmann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |