Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1988 - fasciculum 74
Praefatio

.

Carae carique legentes
Anno exeunte omnibus, qui hoc anno nos adiuverunt symbolas mittentes — sine quibus noster libellus non aeque florere posset ac floret et crescit! —, maximas gratias ago et simul spero et vos scribentes legentesque porro fidem nobis praestaturos esse et alios, qui adhuc nondum stilum ceperunt, proximo anno nobis scripturos esse.
Felices sint vobis dies natalis lesu et annus venturus MCMLXXXIX! Contingat vobis, quae optatis, sed — quia hominum mortalium sors est, non omnia assequi — ne animum demittatis, si, quae vobis proposuistis vel cupivistis, non semper adipiscamini!
Hominibus autem quid est exoptandum? Ut consensus et tolerantia et hoc modo pax quoque inter eos augeatur, sive inter singulos nostrum, sive inter nationes, neve praeiudicatis opinionibus, creandis hostibus fictis (1) pertinaciaque caeca impediatur; ut homines, quibus agentibus ad facinora et optima laetissimaque et atrocissima pessimaque efficienda est potestas, viribus suis non ad destruendos se ipsos, sed ad res salutares conficiendas velut ad bella componenda, pacem constituendam, cibum omnibus terram habitantibus praebendum, utantur; ut curent nostram terram servandam et tuendam neque porro rerum naturam vastandam, ut liberis ac posterioribus quoque nostris, erga quos maxima responsabilitas nobis est, haec terra sit ad habitandum vivendumque idonea et iucunda.
Magna vota — scio. Sunt autem multi homines magnanimi, qui in diem summa vi illis rebus operam dant. Quibus hominum saluti studentibus vel incumbentibus Fortuna quam maxime faveat!
Iterum felicem, faustum fortunatumque annum novum!
Valete!
Daniel Weissmann

(1) Feindbilder

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera