![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1988 - fasciculum 71
Praefatio
. Cari legentes Non dubito quin memineritis prioris fasciculi 1+2/88 Rumoris Varii, in quo sub titulo Ordo Rumori Vario decem annos nato congratulantium litteras gratulatorias vestras divulgavimus. Nos, qui Rumorem Varium edendum curamus, his litteris maxime gavisi gratias agimus omnibus, qui nobis verba sua gratulatoria miserunt! Cum dies, quo ille fasciculus — quid vetat, ut eum quasi "fasciculum historicum" appellem? — vobis missus sit, iam III fere menses praeteritus sit, tamen adhuc semper novae litterae gratulatoriae in domum editoriam adveniunt…! Qua de causa decrevimus, ut et has litteras gratulatorias interim acceptas et omnes, quas futuris hebdomadibus mensibusque accipiemus, dum annus currens manebit, semper sub illo titulo supra nominato divulgemus. Quid vetat, ut ita faciamus? Nonne totus annus MCMLXXXVIII Rumori Vario annus festivus, quo nobis anniversarium eius decimum celebrantibus liceat gaudere, quod lingua Latina pulcherrima, a nobis peramata etiam his nostris temporibus modernis semper vivit, semper floret? Valete! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |