![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1988 - fasciculum 70
Praefatio
. Cari legentes Hac praefatione gratias maximas ago omnibus, qui ad decimum Rumoris Varii anniversarium celebrandum litteras gratulatorias miserunt! Quas cunctas invenistis divulgatas fasciculum 1+2/88 perquirentes sub titulo Ordo Rumori Vario decem annos nato congratulantium… Profecto magna res et festivitati anniversariae maxime digna fuit his litteris lectis intellegere, quot amicos libellus noster ubique terrarum habitantes adhuc numeret! Quae autem voces gratulatoriae — non dubito quin ipsi animadverteritis, cari amici! — opus nostrum libellorum Helveticorum Latinorum edendorum partim plane, id est sine ulla condicione, celebraverunt et laudaverunt, partim verbis hortantibus amicaliter coniunctis monuerunt, ut symbolis in Rumore Vario publicatis semper — ut e.g. scripsit amicus noster doctissimus eruditissimus P. Caelestis Eichenseer Saravipontanus — "verus color Latinus attendatur et observetur". Quid argumenti talibus verbis opponi potest? Plane confiteor: Parum! Omnia enim vota in his litteris gratulatoriis expressa recte meritoque dicta vel potius scripta sunt! Nos omnes Rumorem Varium edendum curantes pollicemur nos eorum semper memores futuros esse. Quae cum ita sint, mihi tamen liceat monere vicissim: Quascumque symbolas Rumore Vario divulgandas domui editoriae mittatis, cari legentes; Curate, ut imprimis attribuant ad hanc finem: ut libellus noster et futuris temporibus maneat, quod semper esse volebat, vult, volet: quasi forum, in quo sententiae Latinitatem amantium inter se interdum maxime diversae litteris divulgatis disputentur! His dictis adiungam alterum nostri libelli finem non minorem: efficere, ut symbolis alacribus hilaribusque omnes legentes iterum iterumque delectentur. Nimirum neque mendis scripturae neque erroribus nec Latinitate culinam redolente legentes delectare in animo est, sed lepore et facetiis. Valete! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |