Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1987 - fasciculum 68
Praefatio

.

Cari legentes
Vos in Rumore Vario 9+10/87 admonueram, ut, quicumque nostro libello mense Februario 1988 anniversarium decimum celebraturo gratulari velit, nobis verba sua gratulatoria fasciculo 1+2/88 imprimenda mittat. Quo monitu publicato inundatio (1) vera verborum gratulantium domus editoriae facta est! Quam ob rem omnibus, qui epistulam gratulatoriam iam miserunt, gratias ago maximas. Omnes autem gratulationes felicitationesque, sive iam missae sive semper exspectatae, in fasciculo 1+2/88 — qui erit fasciculus ornatu suo profecto sollemnis ac ad diem natalem nostri libelli celebrandum aptissimus! — publicabuntur. Ergo semper valet adhortatio mea: Qui gratulari velit neque iam fecerit, semper mittat gratulationem suam domui editoriae Rumoris Varii. Quod autem fieri potest usque ad diem anni exeuntis ultimum!
Fasciculo autem praesenti tomus Rumoris Varii iam decimus expletur. Cum fasciculo insequenti iam tomus undecimus incipiet, vobis promitto: socii operis Rumorem Varium colentes operam dabimus, ut etiam insequens tomus XI futurus plenus sit narrationum maxime variarum, animos legentium maxime delectantium!
Felicem diem natalicium lesu Christi, felicem novum annum MCMLXXXVIIIum vobis omnibus! Curate, ut semper valeatis! Cordialiter et amice vos saluto gratias agens, quod Rumori Vario tamquam amico longaevo vos spero esse posthac ut ante fidem praestaturos.
Udalricus Aeschlimann

(1) inundatio: Ueberschwemmung

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera