![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1987 - fasciculum 67
Praefatio
. De mendis typographicis Cari legentes Apud nos Helvetios proverbium longe lateque pervagatum dicit: "Errat homo, donec studet" (Es irrt der Mensch, solang er strebt). Cuius proverbii recordatus sum, cum legerem Rumoris Varii fasciculum 7+8/87! Ubi enim in eius pagina 85 facete lepideque dictum Danielis Weissmann "De monacha et monacho" inscriptum legere coepi, statui verbum "et" titulo inscriptum littera "t" carere; tum iterum horrui, ubi in paginae 86tae propaenultima linea verbum "pirgantur" legi: quod verbum enim — hercle! — recta forma "pingantur" imprimi debuit. De his mendis commissis — et de eis, quae prioribus fasciculis evenerint et de — quae Deus vortat — futuris nos excusamus, cari legentes! Quid vobis dicam, quo minus nobis propter ea irascamini? Solum haec: Nosmet ipsi, qui Rumorem Varium edimus, maxime miramur talia menda haud vitari posse videri: Fiunt enim tum et iterum, quamquam omnes textus Latinos semel et iterum et tertium perlegimus, menda typographica quaerentes, inventa autem emendantes, priusquam novum libellum Rumoris Varii impressum officio postali, ut ad legentes mittatur, apportamus… Habemus autem aliud proverbium notissimum: "Nullum malum sine bono" (In jedem Uebel verbirgt sich etwas Gutes). Profecto res se ita habet, cari legentes: Futuris enim libellis, quandocumque necesse erit, sub titulo "Errata" ea verba emendata publicabimus, quae in Rumore Vario prius edito falsa forma impressa seu a nobis ipsis — heus, sero! — inventa seu a vobis domui editoriae litteris nuntiata. Talis nuntii exemplum hanc praefationem subsequens invenitis… Nonne problematis nostri haec est optima solutio? Nonne laudabilis? Valete! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |