Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1987 - fasciculum 66
Praefatio

.

Cari legentes,
Socii operis, qui Rumorem Varium edendum curamus, feriis aestivis feliciter peractis denuo in negotiis cottidianis versamur. Inter haec munera varia nostra est unum, quod maxime diligimus: edere novum bimensualiter fasciculum Rumoris Varii, quo omnes, qui Latinitatem curant, delectentur…
Quod autem facere non possemus, nisi a vobis semper novas symbolas Latine compositas acciperemus dignas, ut huic libello imprimantur. Talium symbolarum — lectu dignissimarum — exempla etiam libellus, quem manu tenetis, continet multa: narratio e.g. amici nostri Dris. Emanuelis Bernard hilarissima de itinere navali nuperrime in fluvio Danubio cum uxore ab urbe Vindobona ad Pontum Euxinum facto aut, ut aliud exemplum dem, tractatio Danielis Weissmann de Nathanis sapientis parabola aut, ut tertium exemplum afferam, tractationis Roberti Maier Mathiaeque Heyden de computatris pars tertia.
Cur non vos quoque, amici Rumoris Varii, stilo capto statim textus Latinos — ut exemplum dem de feriis vestris aestivis hoc anno peractis — componitis? Imprimis discipulos diligenter moneo, ut modestia falsa deposita ea Latine exprimant, quae sibi cordi sunt. Saepe atque iterum repeto, quod iam nonnullis occasionibus prioribus datis litteris evocavi: Nolite errores, menda, lapsus linguae timere, sed semper audete! Qui ausus erit, vincet; textibus suis Rumore Vario divulgatis non modo stipendia accipiet, sed etiam amicos sibi novos e magno numero Rumorem Varium legentium parabit. Quis vestrum nobis symbolam Latine scriptam primus mittet?
Valete!
Udalricus Aeschlimann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera