RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1987 - fasciculum 64
Praefatio
. Cari legentes Omnis Rumoris Varii fasciculus, ut iam scitis, cuique legenti aliquid fert, quod dignum ut legatur censet. Inter symbolas, quae nostro libello imprimi solent, non modo tractationes de rebus modernis sive ad nostra tempora hodierna pertinentes, sed etiam de rebus mediaevalibus et antiquis pertinentes inveniuntur. Qua re efficitur, ut Latinitatem amantes omni fasciculo novo edito — etiamsi non quamque symbolam legant — gaudeant. Hoc libello e.g., quem manu tenetis, incipit series quinque partium novo de themate nostris diebus vulgo ubivis disputato: de computatris. Quae series a Roberto Maier et Matthia Heyden diligentissime composita testatur factum, quod omnes commentarii sive nuntii Latini moderni iterum iterumque demonstrant: quod lingua Latina instrumentum maxime utile est, quo res et antiquae et modernae sine ulla difficultate exprimi et explicari possint. Haec series quidem fortasse minus probabitur ab iis, qui Rumorem Varium legentes imprimis eius symbolis brevibus alacribusque indulgent; praesertim cum ea, quae de computatris fasciculis subsequentibus tractentur, non cuncta primo visu lectuque facile intellegantur. Tamen hoc opus magna diligentia magnoque labore apparatuque compositum vobis, cari Rumoris Varii amici, propter qualitatem excellentem dissimulare noluerimus. Censemus autem eum, qui hanc seriem legere non timeat, se in mundum mirabilem computatrorum mersurum et ex hoc studio rei modernissimae maximum fructum capturum; intellecturum illa esse vera, quae supra de utilitate Latinitatis modernae statuimus. Quid ultra in hoc libello? Sub titulis novis et solitis multa inveniuntur, quae cuique legenti aliquid ferunt. Nunc vertite paginas, videte, legite, gaudete! Curate, ut semper valeatis! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |