Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1987 - fasciculum 63
Praefatio

.

Cari legentes,
Inter homines ubivis terrarum habitantes sunt innumerabiles, qui Latinitatem etiam nostris temporibus semper curent; magistri professoresque, qui linguam Latinam discipulos vel studiosos doceant; scriptores, qui opera sua Latine composita divulgent; cives cuiusvis linguae Latinae periti, qui Latinitatem olim in schola cognoverunt, nunc autem illam linguam pulcherrimam textibus Latinis legendis relegendisque memoria servare student. Multi autem eorum, qui Latinitatem tali aut alio modo colunt, se alicui societati Latinitatem colenti — tales societates conditae sunt in terris maxime variis — adsciverunt, quo facilius finem sibi propositum — servare Latinitatem — adipiscantur.
Quae sunt hae societates Latinae? Ubi terrarum sedem habent? Quantus harum numerus toto in mundo? Quot membra vel quot socios singulae suos numerant? Quomodo vel qua via uni aut alteri earum coniungatur?
Puto plurimos vestrum, cari legentes, duas saltem consociationes Latinas novisse: Alteram praeclarissimam notissimamque, SOCIETATEM LATINAM Saravipontanam, cuius praesides sunt Dr. Caelestis Eichenseer, Prof. Chr. Helfer, Prof. I. P. Bauer; alteram — numero sociorum inscriptorum multo minorem et multo recentiorem (tantum anno MCMLXXVIII conditam) — nostram SOCIETATEM LATINAM Turicensem, quam moderare mihi nunc iam VII annos est opus iucundissimum gratissimumque.
Ut fama de variis societatibus Latinis — et iam conditis et fortasse adhuc in statu nascendi versantibus — melius divulgetur, omnium societatum Latinarum et iam florentium et futurarum praesides sive moderantes vel consocios rogo:
Mittite Rumori Vario, quaeso, nuntium de vestra societate Latina; indicite: quando condita sit, quot socios numeret, quos fines sibi proposuerit, quae suscipiat ad hos fines adipiscendos, qua via consocietas iis, quibuscumque intersit, efficiatur! Quod si feceritis, in Rumore Vario symbolis nobis missis novam seriem titulo "De societatibus Latinis" iniemus, qua singulas societates Latinas singulis fasciculis demonstremus. Quis nobis primus respondebit?
Valete!
Udalricus Aeschlimann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera