![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1986 - fasciculum 61
Praefatio
. Egregii legentes, Hodie vobis praeco nuntii re vera maxime iucundi esse possum: Ea, quae priore libello (5+6/86) de desiderio editorum — ut nobis quam plurimas symbolas Rumore Vario divulgandas mittatis — scripseram, oculos vestros non praeterisse videntur! Tot enim novae symbolae a vobis compositae divulgandaeque interim in domum editoriam Rumoris Varii advenerunt, quot numerare vix possum! Nunc tandem factum est, quod editores precibus nostris semper repetitis iamdudum efficere conabamur: Nunc enim habemus fundum symbolarum Latine compositarum satis magnum, quo paginas multorum libellorum futurorum tegamus. Quad factum profecto iucundum significat Rumorem Varium modo octo annos natum etiam futuris temporibus vigere, florere, valere. Maximam gratiam vobis agimus, cari legentes. Nam symbolis nobis missis vos quoque curatis, quod editores Rumoris Varii ipsi curamus, ut Latinitas libello nostro in toto orbe terrarum porro propagetur et colatur. Valete! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |