Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1986 - fasciculum 60
Praefatio

.

Egregii legentes,
Amicus sociusque operis noster Martinus Meier in priore Rumoris Varii fasciculo, (5+6/86, p. 54/55) sub titulo "Non olet!" narravit de consiliis, quae collegium redactorum Rumorem Varium curans concessu suo die 3 mensis Maii hoc anno habito ceperat. Quae, ne eorum obliviscamini, hic repetam: Illo concessu statuimus,
  • ut inde (a fasciculo 5+6/86) commentariorum nostrorum tribuerentur quinquageni centesimi Helvetici (SFr. --.50) lineae unicuique in Rumore Vario divulgatae;
  • ut non tota linea tantum, sed etiam incepta numeraretur, quam si esset tota;
  • ut praemia solverentur bis in singulis annis, i.e. die 30 m. Iunii et die 31 m. Decembris, primum autem die 31 m. Decembris anno 1986;
  • ut praemia tantummodo solverentur eis, qui viginti lineas vel plures composuerint (exemplum afferam: Lectoris Y. carmen decem linearum divulgatur mense Octobri. Die 31 m. Decembris nihil obtinebit Y. Mense Martio iterum carmine decem linearum divulgato die 30 m. Iunii decem francos Helveticos (SFr. 10.--), i.e. vicies quinquaginta centesimos, accipiet);
  • ut de textibus seu divulgandis seu non divulgandis neque scriptorie neque telephonice disputaretur.
De his consiliis captis Martinus Meier — ut supra dlxi — vos iam priore libello certiores fecit. Quid ergo cunctamini, cari amici Rumoris Varii? Cur non stilo capto statim textus Latinos componitis de feriis — ut exemplum dem — vestris aestivis hoc anno peractis? Imprimis discipulos diligenter monemus, ut modestia falsa deposita ea Latine exprimant, quae eis cordi sunt. Nolite errores, menda, lapsus linguae timere, sed semper audete! Qui ausus erit, vincet; textibus suis Rumore Vario divulgatis non modo stipendia accipiet, sed etiam amicos novos e numero Rumorem Varium legentium sibi parabit.
Sint vobis feriae aestivae felices! Valete!
Udalricus Aeschlimann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera