RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1986 - fasciculum 58
Praefatio
. Egregii legentes, Primi Rumoris Varii fasciculi anno MCMLXXVIII editi sunt. Adhuc LVIII fasciculi editi et in omnes partes Helvetiae regionumque totius orbis terrarum emissi sunt. Finem autem, quem Rumoris Varii patres sive conditores persequendum proposuerant, LVIII libellis adhuc editis fere adepti videmur: Rumor Varius hodie permultis Latinitatem amantibus colentibusque est hoc, quod aliquando futurum esse speraveramus: forum quasi publicum, quo Latinitatem amantes, ubique terrarum habitantes symbolis suis Latine scriptis conveniant, opiniones de quodlibet thema — sive inter se congruentes sive differentes — aperte commutent, dicant, divulgent. Si, ut exemplum dem, haec legeritis, quae fasciculo praesenti sub titulo "Litterae ad editores" nova inscripta sunt, facile intellegetis, quod supra explicare conatus sum. Remanet autem unum problema nobis solvendum: Quomodo efficiamus, ut augeatur non modo numerus eorum, qui nobis litteras mittant, sed etiam eorum, qui nobis fabulas, narrationes de itineribus factis, de vita cottidiana et cetera huius generis publicanda mittant remittantque? Nuper collegio redactorum per litteras solutionem huic problemati solvendo fortasse utilem proposui: Cur non lege sancienda decernimus, ut futuris temporibus omnis auctor symbolae vel partis ratae Rumori Vario impressae praemio forma pecuniae honoretur? Occasione consessus hornotini Societatis Latinae Turicensis data de hoc meo proposito inter socios operis disputabitur. Quem consessum die III mensis Maii advenientis Turici inibimus; de consiliis tum captis vobis proximo libello narrabo. Valete! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |