![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1986 - fasciculum 57
Praefatio
. Egregii legentes! Libellus Rumoris Varii pro mense Decembre propositus promissusque non prius quam mense Ianuario accepistis. Oro vos et obsecro, ut nobis redactoribus ignoscatis, quod ita factum sit! Nunc quidem nobis redactoribus — simile enim iam praeterito anno evenerat — nulla culpa! Nunc enim neque pigriores fuimus neque ante festos dies natales Christi nec postea, quam ut praeter munerea nostra cottidiana Rumori Vario etiam conficiendo dederimus operam neque eius exemplaria, ut divulgentur inter vos, serius cursui postali apportavimus. Dilationis libellorum divulgandorum causa vera nunc quidem fuit haec: Officia postalia Helvetica sic ut "nostrum" Turicense inter dies natales Christi et finem anni erant clausa; qui autem in iis munere suo fungi solent, illis diebus festis otio fruebantur bene merito… Ita iterum accidit, ut libellorum divulgatio primis tantum diebus novi anni facta sit. Qua re reposco, ne cuiquam irascatis, cari legentes! Sin autem facere non potestis, quin cuiquam irascatis, in simultate sitis cum calendario… Plura verba non addam, quo plus spatii in hoc libello symbolis novis relinquatur. Valete! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |