![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1985 - fasciculum 56
Praefatio
. Cari legentes Fasciculo, quem manu tenetis, seriem libellorum hoc anno editorum finimus. Cum autem dies natalis Christi mox adsit, ego in hac praefatione vobis non modo gratias ago, quod et hoc anno Rumori Vario fidem praestabatis, sed etiam mea vota exprimam, ut felicem diem natalem Christi felicemque novum annum MCMLXXXVI celebretis! Cum denique fas sit vota in novum annum dicere, hic tria vota mea, quae mihi maxime cordi sunt, addam: Primum, ut pax, ubicumque inter homines adhuc regnat, servetur; alterum, ut pax etiam inter populos bellum inter se gerentes denique restituatur; tertium, ut toto orbe terrarum homines aegroti sanentur, fame cruciati tandem perpetuo cibo necessario alantur. Repeto: Felicem diem natalem Christi omnibus! Sit vobis annus MCMLXXXVI ineundus felix, faustus, fortunatus! Udalricus Aeschlimann Post scriptum: Votum meum, quod ad Rumorem futurum Varium florendum pertinet: Opto, ut numerus amicorum, qui nostro libello manuscripta publicanda mittant, novo anno maxime augeatur! |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |