![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1985 - fasciculum 55
Praefatio
. Cari legentes, Nuper decrevi praefationes in posterum tempus non semper forma illa vobis iamdudum nota prosaica, sed nova poetica, quae est carminum, scribere. Quam enim artem scribendi inter omnes maxime diligo. Consilio capto chartam prompsi puram, nullis litteris vel typis superscriptam, stilum inter labros dentesque digito et pollice volutum revolutumque mordens, inscius et rei, de qua scriberem, et modi recte scribendi. Postquam plures horas animo maxime intento omnia scribenda conquisivi, amicum nostrum Dr. Emanuelem Bernardum rogavi, ut me scribentem aliquantum adiuvaret. Ecce, quae stilo utriusque nostrum in chartam effusae sunt forma, nisi falior, hexametrorum classicorum: Rumoris Varii qui estis cari amici! Hic est fasciculus ditissimus partibus ratis, Quas operis socii Rumorem Varium edentes Composuere vobis. Legitote illisque gaudete! Sit mihi fas etiam — ne vos rogare obliviscar — Quaerere nunc causas, quibus et vos non nisi raro Symbola ficta iuvet scribenda nobisque mittenda. Ne timidi! Potiusque ab Apolline petite laurum! Nunc animis opus, haud dubium est, nunc pectore firmo! Sumite iam stilos, audete scribere versus! Ab love principium Musaeque et Apollo iuvabunt. Mittite tum versus nobis, quos composuistis! Laetos enim nos reddetis temptamine vestro Et laudi damus omnia tibi, quae scribere audebis, Care amice, atque in Rumore libello legeris. Rumore in Vario quis enim neget esse honori Scriptoribus sive auctoribus sua nomina dici? Valete! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |