RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1985 - fasciculum 53
Praefatio
. Placidi legentes Iis, qui fortasse putant homines Latinitatem colentes munere suo fungi non posse nisi instrumentis maxime antiquis utendis, respondeo: Minime vera sunt, quae putatis, cari amici! Immo etiam antiquas res Latinitatemque colentibus instrumenta maxime moderna, quibus munere fungantur, nota solitaque sunt! Symbola titulo "Quid novi in domo editoria?" inscripta, quam in hoc fasciculo invenietis, illius rei exemplum do. Ergo agite, vertite paginas, quaerite! Ubi hanc symbolam legeritis, intellegetis: Homines, cum studeant libentissime rebus antiquis, cum lingua antiqua Latina uti soleant, tamen ab instrumentis maxime modernis ad finem persequendum idoneis interdum non abhorrent. Quid ultro in hoc fasciculo? Continet multas alias symbolas lectu dignas, quibus legendis otia vestra feriarum aestivarum dulciora fiant. Nam bene accidit, quod feriae denuo ante portas stant! Sint vobis felices, salubriferae, dulces! Curate, ut valeatis! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |