![]() |
RUMOR VARIUS
|
Summarium annuale
Anno 1985 - fasciculum 52
Fasciculum 52 Praefatio Die II Martii socii operis Rumorem Varium curantes convenimus Turici in aedes AKADis, ut sessiunculam nostram annuam iniremus. Cuius in prima parte varia tractavimus, quae ad futuros libellos Rumoris Varii edendos pertinent. De feriis cum catulo actis Seminaria Latinitatis vivae Praeteritorum seminariis Latinis annorum magno successu coronatis et hoc anno nostro 1985 eiusmodi seminaria suscipientur tempore aestivo autumnalique. Haec sunt Selestadiense, quod est iis reservatum, qui iam unum vel complura participaverunt, Bottropiense, Vestendense more solito. Hilaria ecclesiastica et sacerdotalia pars II Sunt, qui Christianam fidem et religionem doctrinam tristem esse ac nullis gaudiis praeditam arbitrentur inimicamque omnibus rebus iucundis. Qui talia opinantur, aut mala fama adducti aut malis a Christianis docti sunt: eu-angelium enim est, ut Latine exprimam, nuntius bonus sive laetus. Caritas et gaudium praestant morositati et tristitiae! Christianos immo de se ipsis ridere posse testimonium sit vobis, cari legentes, libellus parochi cuiusdam nomine Aloys von Euw, qui nuper sub titulo Ach, das himmlische Bodenpersonal in lucem editus est. Hunc libellum perscrutatus nonnulla inveni digna, quae Latine reddantur ac in Rumore nostro Vario divulgentur. Sint vobis gaudio! Solutiones Aenigma Quadratum magicum (verba quinque) Solutiones Solutiones Quadratum magicum (verba quattuor) Quot mulieres, tot oppexus Facete lepideque dicta Canticum vernum De morte silvarum hominumque |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |