Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1985 - fasciculum 52
Hilaria ecclesiastica et sacerdotalia pars II

.

Rodolphus mane expergefacit liberos suos verbis his: "Surgite, pueri, lavamini ac orate cito "Pater noster"! Postea enim vicino nostro mala subducamus!"

Petrulus parocho aliquid dicere iubetur. "Humane te geras velim", mater monet, "ac parocho portam reserante dicas 'Laudetur Iesus Christus!'" Reversus et a matre interrogatus, num humanus fuerit, respondet: "Sic! Sed cum parochus non adesset eiusque ancilla portam reseraret, ego salutavi 'Ave, Maria!'"

In schola Dora parva e magistra quaerit, num Deus aegrotet. Magistra valde mirata, unde eiusmodi esset quaestio, Dora: "Mater mea heri in commentariis diurnis legit Deum doctorem Zemp ad se vocavisse."

Magister: "Quis est hypocrites?" Fridericus discipulus: "Mater mea hypocrites est: totum enim per annum pilulas anticonceptivas (1) sumit, nataliciis (2) autem canit:
'Venite, infantes!'"

In doctrina religiosa magister repetere iubet discipulos id, quod audiverunt de polygamia et de monogamia. Ex quibus unus: “Mahommetanis multas habere uxores licet, Chistianis unam tantum. Quae est monotonia.”

“Omnia sacramenta”, parochus inquit, “a Deo ipso instituta sunt. Quibus verbis sacramentum coniugale instituit?” Evula cunctans: “Inimicitiam ponam inter te et mu1ierem!”

Duae puellulae colloquuntur:

A:
Credisne tu esse diabolum?

B:
Nullo modo, nequaquam credo, Diabolus simili modo ac sanctus Nicolaus pater est!



Duo sacerdotes conveniunt in litus maritimum. Tum alter alteri: “Nunc”, inquit, “ambulatum eo in mare.” Siccus reversus, num etiam ambulare velit, collegam interrogat. Alter quoque conatus humidus madidusque redit. Tum primus: “Fides tua magna est, sed sudes non animadvertisti.”


Calvinum Coolidge (1872—1933), praesidentem Civitatum Unitarum Americanarum annis 1923—1929, qui et pecuniae et verbis magnopere pepercisse fertur, uxor die dominico quodam interrogavit, utrum homilia, quam audivisset, bona fuisset necne. Coolidge “Hm” respondentem uxor iterum adfata est:

U:
Qua de re parochus praedicavit?

C:
De peccato.

U:
Quid autem de peccato locutus est?

C:
Vituperavit.


Christianus Caminada, qui non modo episcopus Curiae apud Rhaetos, sed etiam ethnologus clarissimus ac scriptor rerum erat, olim per montes migrans, ut colligeret carmina popularia, puerum bubulcum invenit, cuius vestitus egeni eum miserebat. “Quanti tuum praemium pecoris pascendi est, mi puer?” Illi parvula nummorum summa dicta “Parum est”, inquit. “Et ego pastor sum, sed praemium meum multo maius est quam tuum.” Tunc puer: “Certe igitur tibi multo plura pecora pascenda sunt quam mihi, mi domine!”

Idem episcopus Caminada die quodam ab alumno aliquo gymnasii interrogatus, quo modo reapse et re vera credi possent, quaecumque essent in Scriptura Sancta, dixisse narratur: “Falso interrogasti, mi puer! Hoc enim non pertinet ad facultatem credendi, sed ad vo1untatem!”
Martinus Meier

(1)pilula anticonceptiva, —ae, f.: Antibabypille, pilule contraceptive, contraceptive pill
(2) natalicia , —orum, n.: Weihnacht, Noël, Christmas
Hilaria ecclesiastica et sacerdotalia Pars IPars II

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Ralisation NetOpera | PhotOpera