Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1985 - fasciculum 52
De feriis cum catulo actis

.

Duobus mensibus ante dulcis mea coniunx catulum (1) emerat pauperculum et mire deformem, naso obtuso (2), vultu rugarum (3) pleno, cruribus distortis (4), at pectore largo et robusto, animoque dulcissimo. Quem catulum quicumque conspexit, misericordia eius capitur vel risum tenere nequit. Ego contra stomachor et aegre fero, quod coniunx catulum istum emit, ut qui totum diem non minimam nobis afferat curam ac molestiam, cacans vel vomitans hic et illic, saepe etiam mussitans (5) insciis nobis, cur mussitet. Praeterea quocumque passus facimus, nos confestim sequitur, cum sola numquam possit esse, et cum aliquando vel parumper (6) in conclave (7) aliquod includitur, horrendum ingemescit tamquam humana voce uteretur, ita ut misereat nos neque iam eum includere audeamus.

Attamen unum me commodum putabam nanctum esse sperans fore, ut coniunx catuli causa impediatur posthac, quominus feriarum tempore longinquas terras petat, ut adhunc fecerat. Sperabam eam denique coactum iri, ut domi maneret. At heu me miserum! Spe illa delectus sum! Namque coniunx, quippe quae nulla re impediatur, quin longinquo loco ferias agat, nuper mihi laeto animo aperuit catulum sine ullo negotio nos, quocumque iter faceremus, comitari posse sive autocineta sive aeroplano usos neque ullum deversorium (8) esse in terris, quod non admittat catulum tam suavem.

Cari legentes, ut intellegatis, quae dicam, opus est confitear me semper domi manere malle quam in longinquis terris ferias agere. Sed meae voluntati unum obstat. Etenim cum uxor iter facit (et saepe facit), ego eam comitari cogor, quia me solum domi manere non patitur. Itaque, ut adhuc, uxor mihi porro comitanda erit, quocumque iter factura est ad ferias agendas. Sed de hac re sapienti sat!

Nunc vobis narraturus sum de feriis proximis, quas mense Februario per quindecim dies in insulis Canariis egimus. Die septimo mensis ad aëroportum Turicensem nos contulimus una cum catula scilicet. Illic autem domnula functionaria, quae aëroviatores curat, me interrogavit:


Nunc vobis narraturus sum de feriis proximis, quas mense Februario per quindecim dies in insulis Canariis egimus. Die septimo mensis ad aëroportum Turicensem nos contulimus una cum catula scilicet. Illic autem domnula functionaria, quae aëroviatores curat, me interrogavit:

—
Habesne schedulam testificantem bonam valetudinem catuli (9)?

—
“Non habeo”, respondi.

—
Non habes? Sed res cum ita sint, catulus ad terras Hispanicas non admittetur. Ergo catulus hic relinquendus est.

—
Quid dicis? Catulum relinquendum esse? Iocari videris, domnula mi! Lepidissima profecto es. An re vera putas nos avolare posse catulo hic in aëroportu relicto?

—
“Doleo”, dixit, “sed ad aëroplanum admitti non potest”.



Tum ego uxori meae: “Vola, inquam, sola! Ego triduo post te sequar. Interim cum catulo veterinarium (10) consulam, ut mihi schedulam illam comparet.” Tristes, paene lacrimantes discessimus.

Medico consulto, schedula obtenta, capso (11) etiam comparato, quo catulus includendus esset, (namque canes per aëra vehi non licet) triduo post, ut dixeram, ad aëroportum una cum catulo me contuli, ubi paulo post capsus cum catulo translatus est in conclave sarcinis per aëra transvehendis (12). Tum ipse aëroplanum conscendi et avolavi, semper timens et anxius, ne catulus dulcis nimis doleret, ut a me desertus et infra me conclavi inclusus, ubi certo sine spe esset uxorem meam vel me ipsum umquam iterum videndi; namque animalia, ut puto, sensum non habent temporis nisi praesentis, ita ut sperare non possint. Itaque misericordia canis vexato mihi iter aëreum fuit iniucundissimum.







(1) Hündchen
(2) stumpf
(3) Runzeln
(4) krummen
(5) knurren
(6) kurze Zeit
(7) Raum
(8) Hotel
(9) Arztzeugnis für den Hund
(10) Tierarzt
(11) Käfig
(12) Gepäckraum

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera