RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1985 - fasciculum 52
Praefatio
. Cari legentes Die II Martii socii operis Rumorem Varium curantes convenimus Turici in aedes AKADis, ut sessiunculam nostram annuam iniremus. Cuius in prima parte varia tractavimus, quae ad futuros libellos Rumoris Varii edendos pertinent, e.g. rationes, quibus singuli fasciculi symbolis domo editoria missis compleantur, quibus sequendis omnis fasciculus facilius lectu fiat; deinde quaestiones aggressi sumus de rnodo maxime idoneo, quo maior numerus amicorum Rumori Vario conciliari possit. Hic conventus — ut iam praeteritis annis habiti — vere laetus secundusque evenit, non modo eius pars prima, sed etiam secunda, quam iniimus in deversorium proxime situm transgredientes, ut animos sessione in aedibus AKADis habita delassatos potu vini vel aquae mineralis restitueremus. Hic omnes, qui aderamus — Dr. Emanuel Bernard Rüschlikonensis, Dr. Guarnerius Fridericus Ebel Berolinensis, Dr. Georges Durtschi scholae "AKAD" nuncupatae rector Maurensis, Danielis Weissmann Martinusque Meier Bernenses, quas omnes ad conventum invitaveram (reliqui socii operis aberant sive aegrotantes sive aliis muneribus urgentibus prahibiti) — expeniebamur quanta vi amor Latinitatis amicitiam inter homines e variis regionibus Europae congressos ampliorem et certiorem efficiat. Valete! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |