RUMOR VARIUS
|
|
Summarium annuale
Anno 1984
Fasciculum 45 Praefatio Initium novi anni — heus — mihi carisque meis triste evenit. Nam die a.d. VIII Idus Ianuarias felis noster maxime amatus, cui nomen "Pfuri* erat, mortem obiit duos annos natus. Tempora infesta Videlicet nostri praecones moderni, quos "media" appellamus, secundum illud Americanum "Bonus nuntius non est nuntius" nuntiare solent. Bona semper parvi momenti esse censetur, mala maleficaque contra semper verbis augentur. Ita fit, ut adspectus mundi a mediis non verus, sed in maximum elatur vero dissimilis. Ne mea verba falso interpretemini! Etego non nescio mundum nostrum multis malis laborare. Tamen rogo, ut ea, quae hominibus globoque saluti sint, saepius solito nuntiis indicentur neve mundus illo perspicillo perspiciatur, quod nullas res nisi calamitosas evidere sinit. De colloquio altero nuper habito Magna victoria! Aenigma Quadratum magicum (verba sex) Solutiones Verba decussata Seminaria Latinitatis Vivae De Latinae loquelae eloquio seu de imminenti universa formidulosa lanae caprinae conflagratione De philosophis et principibus hominibus Graecorum Bora Bora Carmen. Metrum alcaicum. De capillorum cura mulierum Romanarum Carmina Opinabilis amor; Solus ego afflictus. Fasciculum 46 Praefatio Ab anno ineunte non modo colorem externum libelli mutavimus, sed etiam formam, qua lineae omnis partis ratae impressae compositae sunt. Certe animadvertistis nunc omnes lineas eadem longitudine apparere. Fortasse miramini, quomodo hoc fieri possit? Graecorum philosophorum sententiae Aristoteles, Socrates, Anaxagoras, Aristippus, Diogenes, Anacharsis, Antisthenes, Bias, Plato et alii… Ante ternas trilogiae partes legendum. Domestica tellus (1) Solutiones De capillorum cura apud viros Romanos Interea Paulus Marcusque spectant instrumenta, quae et in tonstrinae pariete pendent et in mensulis posita sunt. Vident forfices, cultros, novaculas, volsellas, calamistros, specula, testas unguentis impletas. Tria carmina Iosephi Tusiani De fine aestatis; Intrat annus MCMLXXXIV; Cantus matutinus. Hora feliculae Cum doleam illum felem "Pfuri" (RV 1+2/84, Praefatio) mortuum esse, tamen mitto hos commentariolos quasi in spem temporis futuri, quoniam et ego per aliquot menses eram orba, nunc vero fele nomine "Fränzi" rursus delector. Cantemus, o amici! Cum nuper inter arma, ubi non leges tantum, sed etiam omnis cultus humanus fere silet, versarer, nocte quadam frigidissima vigilans, i. e. sclopeto manibus capto ante portam castrorum stans, coepi versus componere, ne obdormiscerem. […] "Montes et, ecce, valles…" (Lueget vo Bärge und Tal…) Facete lepideque dicta Non in eodem cubiculo dormio; Deo gratiae habendae (sunt); O quae mutatio rerum; Conubia re et veritate dubiosa; Insolentia inaudita; Sermones revera ianes. Carmina Dulcis recordatio; Melos nocturnum. Solutiones Quadratum magicum (verba sex) Aenigma Verba decussata Seminaria Latinitatis Vivae Simili modo ac anno praeterito anno quoque 1984o seminaria moderabuntur quorum participes non currenter tantum Latine loqui discant, sed etiam tempore libero i. e. in cenando, in natando inque qualibet actione inter se Latine colloquantur. Fasciculum 47 Praefatio Hodie vobis de duabus rebus narro. Primo agitur de certamine nuper legentibus proposito.Altera res est, de qua pauca dicam, de conventu annuo a Sociis operis nuper Turici habito inscribatur. Solutiones Litterae ad editores Epistula consolatoria ob mortem felis cui nomen "Pfuri(us)" (RV 1+2/84, Praefatio) sodalis nostri carissimi Udalrici Aeschlimanni. His autem nostris diebus… Ionnius Weissmueller(us) 79 annos natus vita defunctus. In Ludis Olympicis Lutetiae Parisiorum anno 1924o atque Amstelodami in oppido Hollandiae anno 1928o quinque revera nummos memoriales aureos meruit. Qui non solum fuit natator, sed etiam actor scaenicus cinematographicus summa indole praeditus. Praeter ceteras personam seu partem egit "Tarzani". Litterae ad editores A. d. XVII Kalendas Maias MDCCCLXXXIV primum meum officium linguae Latinae in schola ab monte divite Vitidoduri suscepi. Lector benevole — bene scis, qui libri illo primo anno classis quartae legantur. Sicut et ego lecturam Latinam primulam commentarios de bello Gallico decrevi. Paulo vero post, etiam ante ferias aestatis, mihi videbantur discipuli mei alium mundum litterarum cognoscere velle. Facete lepideque dicta Roma aeterna, Vis naturaque amoris; Omnia iam scio. Aenigma quo praemium accipi potest Verba decussata Scientiam certam sensibus quibusdam irrationalibus praeponderare Ante ternas trilogiae partes legendum. Domestica tellus (2) Fasciculum 48 Praefatio Velim liceret mihi iam in hoc fasciculo narrare, quae res mirae nobis hoc itinere apud litus maris Adriatici facto evenerint! Sed — heus! — fieri nondum potest, quia spatium in hoc libello non suppetit. Sunt enim multae aliae symbolae De migratione quadam per Terram Vinicolam suscepta Felix Arocena, ubi habitas? Discipuli de itinere Romam facto narrant His autem nostris diebus… Solutiones Quadratum magicum (verba quattuor) Solutiones Verba decussata Solutiones Verba decussata Facete lepideque dicta Novisti iam illud (facete dictum)? Ob eam reapse rem; Nuntii radiophonici incredibiles; In aeternum Tuus; Super, superior, supremus; Responsum apte redditum; Et fuit etiamnum…; Consilia diversa; Causa effectusque; Dei in manu; Nomen falsum; Morositas; Nemo umquam magnus Sodalitium autumnale Carmen. Hortulo in nostro, crocea sub herba, Ultimum Autumni spolium videtur, Traditum terrae redeunte vento Imperioso. Ante ternas trilogiae partes legendum. Domestica tellus (3) Fasciculum 49 Praefatio Priore libello vobis promisi me narrationem novam de itinere in Italiam facto scriptururn esse. Quam narrationem nuper scriptam perfeci.Ignoscatis, quod hunc libellum sero tantum accipitis! Habemus novam feliculam! Anno ineunte vobis Rumore Vario 1+2/84 nuntiaveram felem nostrum maxime amatum, cui nomen "Pfuri" fuerat, die a. d. VIII Idus Ianuarias duos annos natum mortem obiisse morbo atroci affectum. […] Nomen novae feliculae nostrae pulchrum est: eam enim "Bijou" appellamus. Graecorum philosophorum sententiae Thales, Aristippus, Socrates, Solon, Plato, Aristoteles, Diogenes, Epictetus, Antisthenes, Bias et alii De feriis in Italia peractis seu de difficultatibus se Teodisce exprimendi Brevis praenuntius auctoris: Fortasse aliqui legentes e narratione, quam nunc incipiam, parvum tantum fructum capient. Continet enim nonnullas sententias Teodisce expressas, quarum notio legentibus linguae Teodiscae haud peritis non facile evideat. Tamen spero eam quam plurimis legentibus gaudio esse; reliquos rogo, ne irascantur! Facete lepideque dicta Haereticus bona indole praeditus; In ferrivia subterranea seu inferna Berolinensi; Iam nimis illustris; Facillime explicatu; Opinio sapientis; Contionator sacerdos seu orator sacer; Verba praesidis magni; Insolentia tandem vicit; De gustibus (non) est disputandum; Neque spiritum neque virginem (inveniri potuit) Aenigma Quadratum magicum (verba quattuor) Solutiones Quadratum magicum (verba quattuor) Sane capillata, sed cum exceptione (Fabula brevis) Vesper Senerculensis Carmen. Desinunt sensim renitere montes Floridae et valles pereunte sole; Vesper adsurgens modo cuncta velat Aethere ab alto. His autem nostris temporibus Epistula iuvenum Slovacorum Laus Mariae Carmen. Fasciculum 50 Praefatio His diebus nobis diem natalem Christi celebrandum exspectantibus satis temporis est, quo quaeramus, quid boni aut quid mali annus iam paene praeteritus apportaverit. EXCRVCIATVR POETA
Carmen. Curnám siléscunt méllifluaé fidés, Quondám sonántes cántibus aĂşreĂs? Quar[e,] Ăł poét[a,] effĂşndis Ăłra Flétibus ét gravitér treméscis? Carmina natalicia Pervigilium natalitium Carmen. Cras erit dies natalis Domini pax et quies in terra homini Domus coronis sunt decoratae et festis donis nunc oneratae. Carmen. Perge salutatum, multis perarata lituris, aere ab Andinis littera missa plagis, quem tulit egregium Gallorum tellus amicum praeclaris omni tempore farta viris. Carmen. Pulchra erat illa. Venus concessit larga favores. Hanc tuitus princeps Persicus et voluit. Aula superba pares accepit taedaque iunxit: Reza Pharae cupidus, nupta viri cupida. Carmen. O flos, qui nocte in somnis modulamina amoris Effingis volucrum et luce nitente dies, O flos, cui ignotum est hominum miserabile fatum, Quam fortunatus, quam mihi dissimilis! Facete lepideque dictum De libris bibliothecisque veterum Romanorum Aenigma quo praemium accipi potest Verba decussata Solutiones Quadratum magicum (verba quattuor) Facete lepideque dictum Fabula docet… itane docet fabula? In libro, quem nunc in tota bibliotheca mea non iam reperio, ante duos tresve annos hanc fabulam erui eamque, cum satis lepida esse videretur, accurate denotavi. Hanc vobis tradam sine ullo additamento, nuda sinceraque sicut erat; et spero tantum id fore, ut vestrum unus aut una sit, qui sensum mihi fabellae enodare possit ac velit. Ipse enim nescio, quid reapse dicat; scire tamen cupio. Litterae ad legentes |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |