![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1984 - fasciculum 50
Pervigilium natalitium
. Cras erit dies natalis Domini pax et quies in terra homini Domus coronis sunt decoratae et festis donis nunc oneratae. Raedae per vias currunt veloces, aures dum pias audiunt voces. Meus videtur orbs renovatus: oh, nobis detur Puer natus! Pinus vel abies ridet ornata: belli sit rabies abhinc fugata! Cras erit hora Domini prima: spei aurora surgat opima! Dies natalis Domini venit, dies quae alis niveis lenit mala humana: aut delet illa fabula arcana et tranquilla? En Nicholaus, pinguis et vetus, "laus!" clamans, "laus!" descendit laetus, et ex fornacibus fert sua dona parvis audacibus qui sperant bona. Heu, nihil spero, qui nihil credo, sed felix ero si fidei cedo. Iosephus Tusiani |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |