Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1984 - fasciculum 50
Fabula docet… itane docet fabula?

.

In libro, quem nunc in tota bibliotheca mea non iam reperio, ante duos tresve annos hanc fabulam erui eamque, cum satis lepida esse videretur, accurate denotavi. Hanc vobis tradam sine ullo additamento, nuda sinceraque sicut erat; et spero tantum id fore, ut vestrum unus aut una sit, qui sensum mihi fabellae enodare possit ac velit. Ipse enim nescio, quid reapse dicat; scire tamen cupio.
Fuit quondam in Alpibus, illic ubi Fanes montes circa pratula remotissima horrent, avis quaedam. Tanto astu erat medicata, ut hominum sermonem calleret eorumque sortem, quam praesciebat, aliquando eis praediceret. Avis fuit famosissima. Et principes dominique multarum gentium et divites et potentes miserunt qui illam capesserent; qui emissarii autem, cum vidissent volucrem non avolantem, eam prehendere, ea potiri tamen nullo pacto potuerunt. Ea ista sedebat hilaris in pino bellarum acuum, quae inde a decies milibus annis illic agebatur austris boreaque, insedebat intacta curis aviditatibusque in medio vimine titubante atque canebat. Et illi, qui captum ierunt, canorae vocis sonum tantum deportarunt.
Fama oscinis solitarii permanescit denique ad Integrum regem, cuius sunt populi orientis. “Quid per deos” perorat “de illa bestia, quo nixa quodvis iter ad se susceptum faciat irritum? Ego id exquiram, et mihi soli contingito eius captura!” Ac profectus is post aerumnas innumerabiles in solitudine advenit, pinum cernit, avem capit; quae vero, cum admodum laetus rex iam pandit caveae apportatae ianuam, his verbis orditur: “Me apisci, o celsissime domine, non difficile; difficile est fortasse me tenere alereque: nam illi soli me possessam dabo, qui nihil umquam in malam partem acceperit nec umquam desierit alacria colloquia serere aut saltem petere. His enim pascor, animantium commune pabulum respuo.” Pro ioco sumens et magnum ridens rex hoc foedus, si quod fuit, init; avis perbene se recludi patitur. Sic incipit reditio.
Paulo post autem pennata iocandum esse memorat, idque serio. Quid homini nostro, qui magna exspectatione districtus et itinere enervis et adeo fatigatus erat ut nullatenus evalescat quid dicaciter festiveque narrare, tunc restat faciendum? Scilicet e bestia quaerit, ut ipsa semel fabulatoris partes agat. Quae annuit. Iam fabulatur de tristibus et iocosis, semper salse adversas res secundis admiscens item ac facessit vita hominum, et fabulando ad risus cachinnosque fere continuos regem incitat. Qui postremo temulentus risu somnum petiit. Nox tranquilla, mane novum valde frigidum. Nunc rex, tunc avis res cum sale dicit. Et pergunt iter suum, pergunt.
Ante portas urbis regiae adveniens conspiciatur Integer mendicum unipedem, qui quamquam misere laborat suis doloribus subito regem recognoscens exclamat: “Ave, celissime, salve domum rediens! Diu sane exspectavimus hunc diem reditus tui, interea passi seditionem et belli civilis mille discidia, passi etiam inediam, cruciatus, iniustissima cuiusvis generis per istos dominos novos; recens autem, ante complures dies, frater tuus impetu temerario potestatem recuperavit tuasque tamquam vices gerens cunctas res placavit. Regnum restitutum. Certe quidem id quod frater non potuit restituere est soror tua, quam illi nefasti machaeris totam trucidarunt, est mater pater filius filia fere uniuscuiusque civis, quos ferro ignique deleverunt, est horror, desperatio et diffidentia, quae venena adhuc omnium animas percutiunt. Salve tamen, salve propterea, mi rex bone. Ne quid dones mihi, etiamsi mendicari coactus sum, nam hac tua pecunia nusquam emere possim pulpam: Deest quod emas. Dixi. Intra nunc, intra, intra!’ Quibus exclamatis concidit iuxta murum, incanis factus, quasi cumulus abiectorum.
Integer aliquamdiu stat attonitus. Ac paulatim, sui nescius, oculis nictare incipit, dum e contrario avis reclusa sed dura irrisione mendici inflammata cantat: “Claude, claude, blateras et claudicas.” Quibus verbis perceptis non iam moderatur sibi Integer et os acerba lacrima irrigat et considit in terram, lympha occaecatus iterumque erumpens lacrimis. At bestia, simul primum est odorata misericordiam cum miseris, egreditur e sporta lignea uno becci morsu anfracta, alis plangitur magnifice, evolat et in orbes amplos amplioresque se evolvens iam ad summum caeli fornicem ascendit, de quo, haud aliter ac si in scaena crocum perambularet, hanc salutem demitit: “Te puellum Heraclem, te fulmen belli ab abiectis terrigenis abhorrens! Fufae! Iterum fufae! Eas etiam, Integer integerule, et torpe in incunabulis condolescentiae, cum possis dominari! Quiesce porro, miserere semper faecis hominum, et numquam esto conscius, scurra putide!” Quo dicto revolat in pinum suam.
Illic sedebat, cum rex adiret alterum, placide persedebat, cum tertium veniret, sine curis sedebat cantans, cum post longaeva saecula nemo famosam alitem peteret. Ignoratur tandem, num mortua sit, sed alias in ramis dumosis nutantibusque ad hunc diem usque sedet, usque mortalium dolori spei fidei irridet. Eique bene est. Fortasse.
Sic fabula nostra explicit, quam explicare mihi nondum contigit. At vero, vobis amicis adiutoribus, mox mihi sensus ac sententia fabellae explanatae exponetur. Itaque vos salvere iubeo. Salvete ac valete.
Henricus Reinhardt



PS: Quam fabulam Henrico Reinhardt auctore scriptam traximus e commentariolo Latino, qui titulo M.A.S. Memento Audere Semper a discipulis in Lyceo Palensi Barthou versantibus mense Ianuario anni MCMLXXXIV° editus est.
Rumoris Varii domus editoria

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera